49:1 Deus Dóminus locútus est * et vocávit terram
49:2 A solis ortu usque ad occásum. * Ex Sion, plena décore, Deus affúlsit:
49:3 Advénit Deus noster * nec silet.
49:4 Ignis consúmens præcédit eum, * et circa eum tempéstas furit.
49:5 Vocat cælos desúrsum et terram, * judicatúrus pópulum suum:
49:6 Congregáte mihi sanctos meos, * qui pepigérunt fœdus meum cum sacrifício.
49:6 Et cæli annúntiant justítiam ejus, * quóniam Deus ipse est judex.
49:7 Audi, pópule meus, et loquar, Israël, et testábor contra te: * Deus, Deus tuus sum ego,
49:8 Non de sacrifíciis tuis te reprehéndo, * nam holocáusta tua coram me sunt semper.
49:9 Non accípiam de domo tua vítulum, * neque de grégibus tuis hircos:
49:10 Nam meæ sunt omnes feræ silvárum, * bestiárum mília in móntibus meis.
49:11 Novi ómnia volatília cæli, * et quod in agro movétur, notum est mihi.
49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus enim est orbis et quod eum replet.
49:13 Num cómedam carnes taurórum, * aut sánguinem hircórum bibam?
49:14 Immola Deo sacrifícium laudis, * et redde Altíssimo vota tua.
49:15 Et ínvoca me die angústiæ: * liberábo te, et honorábis me.
49:16 Peccatóri autem dicit Deus: * quare tu enárras præcépta mea, et habes in ore tuo fœdus meum?
49:17 Tu, qui odísti disciplínam * et projecísti verba mea post te?
49:18 Cum vidébas furem, currébas cum eo, * et cum adúlteris pars tua erat.
49:19 Os tuum laxábas ad malum, * et lingua tua concinnábat dolos.
49:20 Sedens, advérsus fratrem tuum loquebáris, * fílium matris tuæ afficiébas oppróbrio. Hæc fecísti, et ego tacébo?
49:21 Existimásti me esse símilem tui? * Arguam te, et pandam ea ante óculos tuos.
49:22 Intellégite hæc, immémores Dei, * ne rápiam nec sit qui salvos reddat.
49:23 Qui ímmolat sacrifícium laudis, honórat me, * et qui ámbulat recte, illi osténdam salútem Dei.
