(Presces matutinæ justi ab inimicis circumdati)
5:2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * atténde gémitum meum,
5:3a Advérte voci oratiónis meæ, * rex meus et Deus meus!
5:3b Te enim déprecor, (4) Dómine; mane audis vocem meam; * mane propóno tibi preces meas et exspécto.
5:5 Tu enim non es Deus cui pláceat iníquitas, * malígnus apud te non commorátur, * (6a) neque ímpii consístunt coram te.
5:6b Odísti omnes qui patrant iníqua, * (7a) perdis omnes qui loquúntur mendácium;
5:7b Virum cruéntum et dolósum * abominátur Dóminus.
5:8a Ego autem, pro multitúdine grátiæ tuæ, * ingrédiar domum tuam,
5:8b Prostérnar ad templum sanctum tuum * in timóre tuo, (9a) Dómine.
5:9b Deduc me in justítia tua propter inimícos meos; * complána viam tuam coram me.
5:10a Nam in ore istórum non est sincéritas; * cor eórum insídias molítur;
5:10b Sepúlcrum patens est guttur eórum; * linguis suis blandiúntur.
5:11a Castíga eos, Deus, * éxcidant consíliis suis;
5:11b Propter crímina eórum multa expélle eos, * nam contra te rebélles sunt.
5:12a Læténtur autem omnes qui confúgiunt ad te, * in perpétuum exsúltent.
5:12b Et prótegas eos et læténtur de te, * qui díligunt nomen tuum.
5:13 Nam tu benedíces justo, Dómine: * benevoléntia, velut scuto, circúmdabis eum.
