51:1 Quid gloriáris in malítia, * Prǽpotens infámis?
51:2 Omni témpore meditáris perníciem, * lingua tua est velut novácula acúta, patrátor doli.
51:3 Díligis malum magis quam bonum, * mendácium magis quam loqui justa.
51:4 Díligis omnes sermónes perniciósos, * lingua dolósa!
51:5 Ideo Deus déstruet te, in sempitérnum te removébit, * éxtrahet te de tentório et eradicábit te de terra vivéntium.
51:6 Vidébunt justi et timébunt et de illo ridébunt: * ecce homo qui non státuit Deum præsídium suum,
51:7 Sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum, * inváluit sceléribus suis.
51:8 Ego autem sicut olíva virens in domo Dei; * confído in misericórdia Dei in sempitérnum.
51:9 Celebrábo te in sǽculum, quia egísti, * et prædicábo nomen tuum, quia bonum est, in conspéctu sanctórum tuórum.
