58:2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus, * ab insurgéntibus contra me tuére me.
58:2 Eripe me de patrántibus iniquitátem, * et a viris sánguinum salva me.
58:3 Ecce enim insidiántur vitæ meæ, * conspírant contra me poténtes.
58:4 Non est crimen in me nec peccátum, Dómine: * sine culpa mea procúrrunt et aggrediúntur.
58:5 Evígila, occúrre mihi, et vide; * nam tu, Dómine exercítuum, Deus Israël es.
58:6 Expergíscere, castíga omnes gentes, * noli miseréri ómnium perfidórum.
58:7 Revertúntur véspere, latrant ut canes * et percúrrunt civitátem;
58:8 Ecce se jactant ore suo; contuméliæ sunt in lábiis eórum: * quis enim audit?
58:9 Sed tu, Dómine, irrídes eos, * ludíbrio habes omnes gentes.
58:10 Robur meum, ad te atténdam, quia tu, Deus, præsídium meum es, * Deus meus, misericórdia mea.
58:12 Subvéniat mihi Deus, fáciat ut delécter de hóstibus meis. * Deus, occíde eos, ne offénsæ sint pópulo meo,
58:13 Contúrba eos róbore tuo et prostérne eos, * clípeus noster, Dómine.
58:14 Peccátum oris eórum est sermo labiórum eórum, et capiántur supérbia sua et maledíctis et mendáciis quæ dicunt.
58:15 Perde eos in ira, * perde, ut jam non sint,
58:16 Ut sciátur Deum regnáre in Jacob * et usque ad fines terræ.
58:17 Revertúntur véspere, latrant ut canes, * et percúrrunt civitátem;
58:18 Vagántur cibum quæréntes; * si satiáti non sunt, ululátum edunt.
58:19 Ego autem cantábo poténtiam tuam, * et exsultábo mane de misericórdia tua,
58:20 Quia factus es præsídium mihi, * et refúgium die angústiæ meæ.
58:21 Robur meum, tibi psallam, quia, Deus, præsídium meum es, * Deus meus, misericórdia mea.
