(Desiderium Dei, vitæ et salutis nostræ)
62:2a Deus, Deus meus es: * sollícite te quæro;
62:2b Te sitit ánima mea, † desíderat te caro mea, * ut terra árida et sítiens, sine aqua. 
62:3 Sic in sanctuário contémplor te, * ut vídeam poténtiam tuam et glóriam tuam.
62:4 Quia mélior est grátia tua quam vita, * lábia mea prædicábunt te.
62:5 Sic benedícam tibi in vita mea: * in nómine tuo attóllam manus meas.
62:6 Sicut ádipe et pinguédine satiábitur ánima mea, * et lábiis exsultántibus laudábit os meum,
62:7 Cum memor ero tui super stratum meum, * in vigíliis meditábor de te. 
62:8 Etenim factus es adjútor meus, * et in umbra alárum tuárum exsúlto: 
62:9 Adhǽret ánima mea tibi, * me susténtat déxtera tua.
62:10 Qui autem pérdere quærunt ánimam meam, * introíbunt in profúnda terræ. 
62:11 Tradéntur in manus gládii, * pórtio vúlpium erunt.
62:12 Rex vero lætábitur in Deo, † gloriábitur omnis qui jurat per eum, * quia obstruétur os loquéntium iníqua.
