(Iter Dei triumphale ex Ægypto ad montem Sion)
67:2 Exsúrgit Deus, dissipántur inimíci ejus, * et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie ejus.
67:3 Sicut dispérgitur fumus, dispergúntur, * sicut díffluit cera ante ignem, sic péreunt peccatóres ante Deum.
67:4 Justi autem lætántur, exsúltant in conspéctu Dei, * et delectántur in lætítia.
67:5a Cantáte Deo, psállite nómini ejus; * Stérnite viam ei qui véhitur per desértum,
67:5b Cui nomen est Dóminus, * et exsultáte coram eo.
67:6 Pater orphanórum et tutor viduárum * Deus est in habitáculo sancto suo.
67:7 Deus domum parat derelíctis, Edúcit captívos ad prosperitátem: * rebélles tantum degunt in tórrida terra.
67:8 Deus, cum exíres ante pópulum tuum, * cum incéderes per desértum,
67:9 Terra mota est, cæli quoque stillárunt ante Deum, * trémuit Sínai ante Deum, Deum Israël.
67:10 Plúviam copiósam demisísti, Deus, in hereditátem tuam, * et fatigátam tu refecísti.
67:11 Grex tuus habitávit in ea, * parásti eam in bonitáte tua páuperi, Deus.
67:12 Dóminus profert verbum; * læta nuntiántium multitúdo est magna:
67:13 «Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt; * et íncolæ domus dívidunt prædam.
67:14 Dum quiescebátis inter caulas gregum, alæ colúmbæ nitébant argénto, * et pennæ ejus flavóre auri.
67:15 Dum Omnípotens illic dispergébat reges, nives cecidérunt in Salmon!» * (16a) Montes excélsi sunt montes Basan,
67:16b Clivósi montes sunt montes Basan: * (17a) cur invidiósi aspícitis, montes clivósi,
67:17b Montem in quo habitáre plácuit Deo, * immo in quo habitábit Dóminus semper?
67:18 Currus Dei myríades sunt, mille et mille: * Dóminus de Sínai in sanctuárium venit.
67:19a Ascendísti in altum, duxísti captívos, * accepísti in donum hómines,
67:19b Vel eos qui nolunt * habitáre apud Dóminum Deum.
67:20 Benedíctus Dóminus per síngulos dies: * portat ónera nostra Deus, salus nostra!
67:21 Deus noster est Deus qui salvat, * et Dóminus Deus dat evasiónem a morte.
67:22 Profécto, Deus confríngit cápita inimicórum suórum, * vérticem capillátum ejus qui ámbulat in delíctis suis.
67:23 Dixit Dóminus: «Ex Basan redúcam, * redúcam e profúndo maris,
67:24 Ut intíngas pedem tuum in sánguine, * ut linguis canum tuórum sit pórtio ex inimícis».
67:25 Vident ingréssum tuum, Deus, * ingréssum Dei mei, regis mei, in sanctum:
67:26 Præcédunt cantóres, postrémi sunt citharœ́di, * in médio puéllæ týmpana sonant.
67:27 «In cœ́tibus festívis benedícite Deo, * Dómino vos, ex Israël nati».
67:28a Ibi est Bénjamin, mínimus natu, * præcédens eos,
67:28b Príncipes Juda cum turmis suis, * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:29 Exsere, Deus, poténtiam tuam, * poténtiam, Deus, qui operáris pro nobis!
67:30 Propter templum tuum, quod est in Jerúsalem, * tibi ófferant reges múnera!
67:31a Increpa feram arúndinis, turmam taurórum cum vítulis populórum, * prostérnant se cum láminis argénti:
67:31b Díssipa gentes quæ bellis lætántur. (32) Véniant magnátes ex Ægýpto, * Æthiópia exténdat manus suas ad Deum.
67:33 Regna terræ, cantáte Deo, * psállite Dómino,
67:34a Qui véhitur per cælos, * cælos antíquos!
67:34b Ecce, edit vocem suam, vocem poténtem: (35) «Agnóscite poténtiam Dei!» * Super Israël majéstas ejus, et poténtia ejus in núbibus.
67:36 Timéndus est Deus e sancto suo, Deus Israël; ipse poténtiam dat et robur pópulo suo. * Benedíctus Deus!
