70:1 Ad te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum; * secúndum justítiam tuam éripe me et líbera me;
70:2 Inclína ad me aurem tuam * et salva me.
70:3 Esto mihi petra refúgii, arx muníta, * ut salves me:
70:4 Nam petra mea * et arx mea es tu.
70:5 Deus meus, éripe me de manu iníqui, * de pugno ímprobi et oppressóris:
70:6 Nam tu es exspectátio mea, Deus meus, * Dómine, spes mea a juventúte mea.
70:7 Tibi inníxus sum ab útero; * a ventre matris meæ eras protéctor meus:
70:8 In te sperávi semper. * Tamquam prodígium appárui multis; tu enim fuísti adjútor meus fortis.
70:9 Plenum erat os meum laude tua, * toto die glória tua.
70:10 Ne abjéceris me témpore senectútis; * cum defécerint vires meæ, ne derelíqueris me.
70:11 Nam loquúntur de me inimíci mei, * et observántes me, consiliántur una,
70:12 Dicéntes: Deus derelíquit eum; persequímini et comprehéndite eum, * quia non est qui erípiat.
70:12 Deus, noli stare procul a me, * Deus meus, ad juvándum me festína.
70:13 Confundántur, defíciant adversántes vitæ meæ; * operiántur confusióne et pudóre qui quærunt mala mihi.
70:14 Ego autem semper sperábo, * et in dies cónferam ad omnem laudem tuam.
70:15 Os meum annuntiábit justítiam tuam, * toto die auxília tua:
70:16 Neque enim novi mensúram eórum. Enarrábo poténtiam Dei, * Dómine, prædicábo justítiam tuam solíus.
70:17 Deus, docuísti me a juventúte mea, * et usque nunc annúntio mirabília tua.
70:18 Et in senécta quoque et sénio, * Deus, ne derelíqueris me,
70:19 Dum annuntiábo brácchium tuum generatióni huic, * ómnibus ventúris poténtiam tuam,
70:20 Et justítiam tuam, Deus, quæ contíngit cælos, * qua fecísti tam magna: Deus, quis par est tibi?
70:21 Imposuísti mihi tribulatiónes multas et malas: * rursus vivum fácies me et de profúndis terræ rursus me exolles.
70:22 Auge dignitátem meam. * Et dénuo me consoláre.
70:23 Ego quoque celebrábo psaltério fidelitátem tuam, Deus, * psallam tibi cíthara, Sanctus Israël.
70:24 Exsultábunt lábia mea, cum cantábo tibi, * et ánima mea, quam redemísti.
70:24 Etiam lingua mea toto die eloquétur justítiam tuam, * quia confúsi sunt et erubuérunt qui quærunt malum mihi.
