72:1 Quam bonus rectis est Deus, * Dóminus eis qui puro sunt corde!
72:2 Mei autem fere nutárunt pedes, * pæne lapsi sunt gressus mei,
72:3 Quia ímpiis invidébam, * prosperitátem peccatórum obsérvans.
72:4 Nulla enim sunt iis torménta, * sanum et pingue est corpus eórum.
72:5 In ærúmnis mortálium non versántur, * et cum homínibus non flagellántur.
72:6 Ideo cingit eos, ut torquis, supérbia, * et violéntia, ut vestis, óperit eos.
72:7 Prodit ex crasso corde iníquitas eórum, * erúmpunt figménta mentis.
72:8 Irrídent et loquúntur malígne, * oppressiónem ex alto minántur.
72:9 Aggrediúntur cælum ore suo, * et lingua eórum perstríngit terram.
72:10 Ideo pópulus meus se convértit ad eos, * et aquas abundántes sorbent sibi.
72:11 Et dicunt: Quómodo scit Deus, * et estne cognítio in Altíssimo?
72:12 Ecce tales sunt peccatóres * et semper tranquílli, poténtiam augent.
72:13 Ergóne frustra mundum servávi cor meum, * et lavi in innocéntia manus meas?
72:14 Nam flagélla pátior omni témpore, * et castigatiónem cotídie.
72:15 Si cogitárem: Loquar ut illi, * genus filiórum tuórum deseruíssem.
72:16 Meditábar ergo, ut cognóscerem hoc; * sed laboriósum visum est mihi,
72:17 Donec intrávi in sancta Dei, * et atténdi fini illórum.
72:18 Vere in via lúbrica cóllocas eos, * præcípitas eos in ruínas.
72:19 Quómodo corruérunt moménto, * desiérunt, absúmpti sunt magno terróre!
72:20 Sicut sómnium, cum quis evígilat, Dómine, * ita, cum surréxeris, spernes figméntum eórum.
72:21 Quando exasperabátur mens mea, et cor meum pungebátur, * ego insípiens eram neque intellegébam:
72:22 Ut juméntum fui coram te. * Ego autem semper tecum ero:
72:23 Apprehendísti manum déxteram meam; consílio tuo dedúces me, * et in glóriam tandem suscípies me.
72:24 Quis præter te mihi est in cælo? * et, si tecum sum, non deléctat me terra.
72:25 Déficit caro mea et cor meum, * petra cordis mei et pars mea Deus in ætérnum.
72:26 Ecce enim, qui recédunt a te, períbunt, * perdis omnes qui fornicántur abs te.
72:27 Mihi autem bonum est prope Deum esse, * pónere in Dómino Deo refúgium meum.
72:28 Enarrábo ómnia ópera tua * in portis fíliæ Sion.
