73:1 Quare, Deus, reppulísti in perpétuum, * exardéscit ira tua contra oves páscuæ tuæ?
73:2 Recordáre sodalitátis tuæ, * quam condidísti ab antíquo,
73:3 Tribus, quam redemísti tibi in possessiónem, * montis Sion, in quo sedem posuísti.
73:4 Dírige gressus tuos ad ruínas perpétuas: * ómnia vastávit inimícus in sanctuário.
73:5 Rugiérunt adversárii tui * in loco convéntus tui,
73:6 Posuérunt signa sua * in tropǽum.
73:7 Símiles sunt illis qui in condénso vibrant secúrim, * et jam áscia et málleo jánuas ejus páriter contúndunt.
73:8 Igni tradidérunt sanctuárium tuum, * profanárunt in terra tabernáculum nóminis tui.
73:9 Dixérunt in corde suo: Destruámus eos simul; * combúrite ómnia sanctuária Dei in terra.
73:9 Signa nostra non jam vidémus, non est prophéta; * neque inter nos est qui sciat quoúsque.
73:10 Quoúsque, Deus, exprobrávit inimícus? * Blasphemábit adversárius nomen tuum in perpétuum?
73:11 Quare avértis manum tuam * et déxteram tuam rétines in sinu tuo?
73:12 Deus autem rex meus est ab antíquo, * qui éfficit salútem in médio terræ.
73:13 Tu dirupísti poténtia tua mare, * contrivísti cápita dracónum in aquis.
73:14 Tu confregísti cápita Levíathan, * dedísti eum escam monstris marínis.
73:15 Tu elicuísti fontes et torréntes: * tu siccásti flúvios copiósos.
73:16 Tuus est dies et tua est nox; * tu stabilísti lunam et solem.
73:17 Tu statuísti omnes términos terræ; * æstátem et híemem tu formásti.
73:18 Recordáre hæc: inimícus exprobrávit tibi, Dómine, * et pópulus insípiens maledíxit nómini tuo.
73:19 Ne tradíderis vúlturi vitam túrturis tui: * Vitam páuperum tuórum noli oblivísci in perpétuum.
73:20 Réspice in fœdus tuum, * quia violéntiæ plena sunt latíbula terræ, et campi.
73:21 Ne húmilis revertátur confúsus: * pauper et inops laudent nomen tuum.
73:22 Exsúrge, Deus, age causam tuam; * recordáre impropérii quod insípiens cotídie infert tibi.
73:23 Noli oblivísci voces adversariórum tuórum: * tumúltus insurgéntium contra te ascéndit semper.
