74:1 Celebrámus te, Dómine, celebrámus, * et prædicámus nomen tuum, enarrámus mirabília tua.
74:2 Quando statúero tempus, * ego secúndum jus judicábo.
74:3 Etsi moveátur terra cum ómnibus íncolis suis: * ego firmávi colúmnas ejus.
74:4 Dico insoléntibus: Nolíte insoléscere, * et ímpiis: Nolíte extóllere cornu.
74:5 Nolíte extóllere contra Altíssimum cornu vestrum, * nolíte loqui contra Deum protérva.
74:6 Neque enim ab Oriénte neque ab Occidénte neque a desérto neque a móntibus: * sed Deus est judex:
74:7 Hunc déprimit, et illum extóllit, * nam in manu Dómini calix est, qui spumat vino, plenus mixto:
74:8 Et propínat ex eo; usque ad fæces sorbébunt, * bibent omnes ímpii terræ.
74:9 Ego autem exsultábo in ætérnum, * psallam Deo Jacob.
74:10 Et ómnia córnua impiórum confríngam; * extolléntur córnua justi.
