76:2 Vox mea ad Deum ascéndit et clamo, * Vox mea ad Deum, ut áudiat me;
76:2 Die angústiæ meæ Dóminum quæro. * Manus mea per noctem exténditur indeféssa;
76:3 Consolatiónem rénuit ánima mea. * Cum Dei recórdor, ingemísco; * cum recógito, déficit spíritus meus.
76:4 Tenes vígiles óculos meos; * contúrbor nec possum loqui.
76:5 Perpéndo dies antíquos, * et prístinos annos recórdor:
76:6 Méditor nocte in corde meo * recógito et scrutátur spíritus meus:
76:7 Num in ætérnum repéllet Deus, * nec propítius erit ultra?
76:8 Num in perpétuum defíciet grátia ejus, * írrita erit promíssio in omnes generatiónes?
76:9 Num oblítus est miseréri Deus? * An irátus occlúsit misericórdiam suam?
76:10 Et dico: Hic est dolor meus, * quod mutáta est déxtera Altíssimi.
76:11 Memor sum factórum Dómini, * útique memor sum antiquórum mirabílium tuórum.
76:12 Et méditor ómnia ópera tua, * et gesta tua perpéndo.
76:14 Deus, sancta es via tua: quis deus es magnus ut Deus noster? * Tu es Deus, qui mirabília patras,
76:15 Notam fecísti in pópulis poténtiam tuam. * Redemísti brácchio tuo pópulum tuum, fílios Jacob et Joseph.
76:16 Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: tremuérunt, * atque commóti sunt fluctus.
76:17 Profudérunt núbila aquas, * nubes emisérunt vocem,
76:18 Atque sagíttæ tuæ volárunt. * Tónitrus tuus in túrbine sónuit,
76:19 Collustrárunt fúlgura orbem: * commóta est et trémuit terra.
76:20 Per mare facta est via tua, et sémita tua per aquas multas, * neque apparuérunt vestígia tua.
76:21 Duxísti ut gregem pópulum tuum, * per manum Móysis et Aaron.
