77:1 Auscúlta, pópule meus, doctrínam meam; * inclináte aures vestras ad verba oris mei.
77:2 Apériam ad parábolas os meum, * próferam arcána ætátis antíquæ.
77:3 Quæ audívimus et cognóvimus, * et quæ patres nostri narravérunt nobis,
77:4 Non occultábimus a fíliis eórum, * generatióni futúræ narrábimus
77:5 Laudes Dómini et poténtiam ejus * et mirabília quæ fecit.
77:6 Státuit enim præcéptum in Jacob * et legem cóndidit in Israël,
77:7 Ut, quæ mandávit pátribus nostris, nota fácerent fíliis suis, * ut cognóscat generátio ventúra,
77:8 Fílii qui nascéntur, * ut surgant et narrent fíliis suis,
77:8 Ut ponant in Deo spem suam neque obliviscántur ópera Dei, * sed mandáta ejus obsérvent;
77:8 Neve fiant, sicut patres eórum, * generátio rebéllis et cóntumax:
77:8 Generátio quæ cor non hábuit rectum, * neque ánimum Deo fidélem.
77:9 Fílii Ephraim pugnántes arcu * terga vertérunt die prœ́lii.
77:10 Non servavérunt fœdus Dei, * et in lege ejus renuérunt ambuláre,
77:11 Et oblíti sunt ópera ejus, * et mirabília ejus quæ osténdit eis.
77:12 Coram pátribus eórum fecit mirácula * in terra Ægýpti, in campo Táneos.
77:13 Scidit mare et tradúxit eos, * et státuit aquas ut ággerem.
77:14 Et duxit eos nube per diem, * per totam noctem lúmine ignis.
77:15 Scidit petras in desérto, * et adaquávit eos, ut flúctibus, copióse.
77:16 Et elícuit rivos de petra, * et dedúxit, ut flúmina, aquas.
77:17 Sed perrexérunt peccáre in eum, * offéndere Altíssimum in desérto.
77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * peténtes cibum secúndum cupiditátem suam.
77:19 Et locúti sunt contra Deum; * dixérunt: Num póterit Deus paráre mensam in desérto?
77:20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ * et torréntes emanavérunt:
77:21 Num panem quoque póterit dare, * vel paráre carnem pópulo suo?
77:22 Ideo, cum audísset Dóminus, furóre exársit, * et ignis accénsus est contra Jacob, et ira efférbuit contra Israël,
77:23 Quia non credidérunt in Deum, * nec speravérunt in auxílio ejus.
77:24 Sed mandávit núbibus désuper, * et jánuas cæli apéruit,
77:25 Et pluit super eos manna ad manducándum, * et panem cæli dedit eis.
77:26 Panem fórtium manducávit homo: * cibária misit eis ad saturitátem.
77:27 Excitávit Eurum de cælo * et addúxit poténtia sua Austrum.
77:28 Et pluit super eos, ut púlverem, carnes, * et, sicut arénam maris, volatília pennáta.
77:29 Et cecidérunt in castra eórum, * circa tabernácula eórum.
77:30 Et manducavérunt, et saturáti sunt valde, * et desidérium eórum implévit eis. Nondum cessáverant a desidério suo,
77:31 Et escæ eórum erant in ore ipsórum, * cum ira Dei efférbuit contra eos,
77:31 Et cædem fecit prócerum eórum, * et júvenes Israël prostrávit.
77:32 Sed tamen peccavérunt ultra, * nec credidérunt miráculis ejus.
77:33 Et consúmpsit velóciter dies eórum, * et annos eórum exítio repentíno.
77:34 Cum occidébat eos, quærébant eum, * et convérsi requirébant Deum;
77:35 Et recordabántur Deum esse petram suam, * et Deum Altíssimum redemptórem suum.
77:36 Sed decipiébant eum ore suo, * et lingua sua mentiebántur ei.
77:37 Et cor eórum non erat rectum cum eo, * nec fidéles erant in fœ́dere ejus.
77:38 Ipse tamen míserans dimittébat culpam * nec perdébat eos,
77:39 Et crebro cohíbuit iram suam, * neque effúdit totum furórem suum.
77:40 Et recordátus est eos esse carnem, * hálitum, qui vadat nec revertátur.
77:41 Quóties provocavérunt eum in desérto, * afflixérunt eum in solitúdine!
77:41 Et íterum tentavérunt Deum, * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
77:42 Non sunt recordáti manus ejus, * diéi quo redémit eos de manu adversárii.
77:43 Quando patrávit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos,
77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum * et rivos eórum, ne bíberent.
77:45 Misit in eos muscas quæ comedérunt eos, * et ranas quæ infestárunt eos;
77:46 Et dedit brucho provéntus eórum, * et fructum labóris eórum locústæ.
77:47 Percússit grándine víneas eórum, * et sycómoros eórum pruína.
77:48 Et trádidit grándini juménta eórum, * et greges eórum fulmínibus.
77:49 Misit in eos æstum iræ suæ, * indignatiónem et furórem et tribulatiónem: catérvam ministrórum calamitátis.
77:50 Viam apéruit iræ suæ: non servávit eos a morte, * et animália eórum trádidit pesti.
77:51 Et percússit omne primogénitum in Ægýpto, * primos partus eórum in tabernáculis Cham.
77:52 Et edúxit sicut oves pópulum suum, * et dedúxit eos ut gregem in desérto.
77:53 Et duxit eos secúros nec timuérunt, * et inimícos eórum opéruit mare.
77:54 Et perdúxit eos in terram sanctam suam, * ad montes quos acquisívit déxtera ejus;
77:55 Et ejécit ante eos gentes, * et sorte attríbuit eas in hereditátem,
77:56 Et habitáre fecit in tabernáculis eárum * tribus Israël.
77:57 Sed tentavérunt et provocavérunt Deum Altíssimum, * et præcépta ejus non servavérunt.
77:58 Et defecérunt et prævaricáti sunt sicut patres eórum, * aberravérunt ut arcus fallax.
77:58 Ad iram lacessivérunt eum excélsis suis, * et sculptílibus suis æmulatiónem ejus excitavérunt.
77:59 Audívit Deus et exársit furóre, * et ácriter rejécit Israël.
77:60 Et relíquit habitáculum Silo, * tabernáculum, ubi habitávit inter hómines.
77:61 Et trádidit in captivitátem robur suum, * et glóriam suam in manus inimíci.
77:62 Et trádidit gládio pópulum suum, * et contra hereditátem suam exársit.
77:63 Júvenes eórum comédit ignis, * et vírgines eórum non sunt desponsátæ.
77:64 Sacerdótes eórum gládio cecidérunt, * et víduæ eórum non ploravérunt.
77:65 Et expergefáctus est velut e somno Dóminus, * velut bellátor victus a vino.
77:66 Et percússit a tergo inimícos suos: * ignomíniam ætérnam inflíxit eis.
77:67 Et rejécit tabernáculum Joseph, * et tribum Ephraim non elégit.
77:68 Sed elégit tribum Juda, * montem Sion quem diléxit.
77:69 Et exstrúxit, ut cælum, sanctuárium suum, * ut terram, quam fundávit in sǽcula.
77:70 Et elégit David, servum suum, et tulit eum de caulis óvium: * sequéntem lactántes vocávit eum,
77:71 Ut pásceret Jacob, pópulum suum, * et Israël, hereditátem suam.
77:72 Et pavit eos cum probitáte cordis sui, * et prudéntia mánuum suárum duxit eos.
