82:1 Noli, Dómine, tacére; * noli silére, Deus, neque quiéscere!
82:2 Nam ecce inimíci tui tumultuántur, * et qui odérunt te, extóllunt caput.
82:3 Contra pópulum tuum moliúntur consília, * et consúltant contra protéctos tuos.
82:4 Veníte, ajunt, disperdámus eos, ne sint pópulus, * neve memorétur nomen Israël ultra.
82:5 Vere, consúltant uno corde, * et contra te íneunt fœdus: tentória Edom et Ismælitæ,
82:6 Moab et Agaréni, Gebal et Ammon et Amalec, * Philistǽa cum íncolis Tyri;
82:7 Etiam Assýrii se consociavérunt cum eis, * brácchia præbuérunt fíliis Lot.
82:8 Fac illis sicut Mádian, * sicut Sísaræ, sicut Iabin ad torréntem Cison,
82:9 Qui interémpti sunt apud Endor, * facti sunt sterquilínium terræ.
82:10 Príncipes ejus símiles fac Oreb et Zeb, * símiles Zébee et Sálmana omnes duces eórum,
82:11 Qui dixérunt: * occupémus nobis regiónes Dei.
82:12 Deus meus, fac eos símiles fóliis túrbine rotátis, * stípulæ ante ventum.
82:13 Sicut ignis qui combúrit silvam, * et sicut flamma quæ exúrit montes,
82:14 Ita perséquere eos tempestáte tua, * et procélla tua contúrba eos.
82:15 Imple fácies eórum ignomínia, * ut quærant nomen tuum, Dómine.
82:16 Erubéscant et conturbéntur in ætérnum, * et confundántur et péreant.
82:17 Et cognóscant te, cujus nomen est Dóminus, * esse solum Excélsum super totam terram.
