88:2 Grátias Dómini * in ætérnum cantábo;
88:2 Per omnes generatiónes * annuntiábo fidelitátem tuam ore meo.
88:3 Dixísti enim: In ætérnum fundáta est grátia; * in cælo stabilísti fidelitátem tuam.
88:4 Inii fœdus cum elécto meo; jurávi David, servo meo: * usque in ætérnum stabíliam semen tuum,
88:5 Et fundábo in omnes generatiónes * thronum tuum.
88:6 Cæli mirabília tua célebrant, Dómine, * et fidelitátem tuam in cœtu sanctórum.
88:7 Nam quis in núbibus æquábitur Dómino, * símilis erit Dómino inter fílios Dei?
88:8 Deus est terríbilis in concílio sanctórum, * magnus et treméndus præ ómnibus circa eum.
88:9 Dómine, Deus exercítuum, quis par est tibi? * Potens es, Dómine, et fidélitas tua circúmdat te.
88:10 Tu ímperas supérbiæ maris, * tumórem flúctuum ejus tu compéscis.
88:11 Tu transfíxum conculcásti Rahab, * Brácchio poténti tuo dispersísti inimícos tuos.
88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terrárum et quod eum replet tu fundásti; * aquilónem et austrum tu creásti;
88:13 Thabor et Hermon de nómine tuo exsúltant. * Tibi brácchium potens est,
88:14 Firma manus tua, déxtera tua erécta. * Justítia et jus sunt fundaméntum throni tui;
88:15 Grátia et fidélitas præcédant te. * Beátus pópulus qui exsultáre novit;
88:16 Ambulant, Dómine, in lúmine vultus tui, de nómine tuo lætántur semper, * et justítia tua extollúntur.
88:18 Nam tu es splendor poténtiæ eórum, * et tuo favóre extóllitur cornu nostrum.
88:19 Nam Dómini est clípeus noster, * et Sancti Israël rex noster.
88:20 Olim locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: * impósui corónam poténti; éxtuli eléctum de pópulo.
88:21 Invéni David, servum meum, * óleo sancto meo unxi eum,
88:22 Ut manus mea sit semper cum eo, * et brácchium meum confírmet eum.
88:23 Non decípiet eum inimícus, * neque malígnus déprimet eum.
88:24 Sed contúndam coram eo adversários ejus, * et, qui odérunt eum, percútiam.
88:25 Fidélitas mea et grátia mea cum ipso; * et in nómine meo extollétur cornu ejus.
88:26 Et exténdam super mare manum ejus, * et super flúmina déxteram ejus.
88:27 Ipse vocábit me: Pater meus es tu, * Deus meus et petra salútis meæ.
88:28 Atque ego primogénitum constítuam eum, * celsíssimum inter reges terræ.
88:29 In ætérnum servábo ei grátiam meam, * et firmum manébit ei fœdus meum.
88:30 Et ætérnum fáciam semen ejus, * et thronum ejus ut dies cæli.
88:31 Si derelíquerint fílii ejus legem meam, * neque ambuláverint in præcéptis meis,
88:32 Si violáverint statúta mea, * nec custodíerint mandáta mea:
88:33 Virga púniam delíctum eórum, * et verbéribus culpam eórum;
88:34 Sed grátiam meam non súbtraham ei, * nec fidem meam fallam.
88:35 Non violábo fœdus meum, * neque effátum labiórum meórum mutábo.
88:36 Semel jurávi per sanctitátem meam: Davídi certe non méntiar, * semen ejus in ætérnum manébit
88:37 Et thronus ejus coram me erit ut sol, * ut luna, quæ manet in ætérnum, testis in cælo fidélis.
88:39 Tu vero reppulísti et abjecísti, * gráviter irátus es uncto tuo.
88:40 Sprevísti fœdus servi tui, * profanásti humi corónam ejus.
88:41 Diruísti omnes muros ejus, * munitiónes ejus excídio tradidísti.
88:42 Diripuérunt eum omnes transeúntes per viam, * ludíbrio factus est vicínis suis.
88:43 Extulísti déxteram inimicórum ejus; * implevísti gáudio omnes hostes ejus.
88:44 Retudísti áciem gládii ejus, * nec sustentásti eum in prœ́lio.
88:45 Cessáre fecísti splendórem ejus, * et thronum ejus in terram dejecísti.
88:46 Breviásti dies adulescéntiæ ejus, * operuísti eum ignomínia.
88:47 Quoúsque, Dómine? abscóndes te semper? * Ardébit ut ignis indignátio tua?
88:48 Meménto, quam brevis sit vita mea, * quam cadúcos creáveris omnes hómines.
88:49 Quis est, qui vivat nec vídeat mortem, * qui e manu ínferi súbtrahat ánimam suam?
88:50 Ubi sunt grátiæ tuæ antíquæ, Dómine, * quas David jurásti per fidelitátem tuam?
88:51 Meménto, Dómine, contuméliæ servórum tuórum: * porto in sinu meo omnes inimicítias géntium,
88:52 Quibus insúltant adversárii tui, Dómine, * quibus insúltant gréssibus uncti tui.
88:53 Benedíctus Dóminus in ætérnum! * Fiat! Fiat!
