(A: Gratiarum actio pro devictis gentibus)
9:2 Celebrábo te, Dómine, toto corde meo, * enarrábo ómnia mirabília tua.
9:3 Lætábor et exsultábo de te, * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:4 Quia cessérunt inimíci mei retrórsum, * corruérunt et periérunt a fácie tua.
9:5 Nam suscepísti judícium meum et causam meam, * sedísti super sólium, judex justus.
9:6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium, * nomen eórum delésti in ætérnum.
9:7 Inimíci defecérunt, in ruínas sempitérnas acti, * et urbes destruxísti: périit memória eórum.
9:8 Dóminus autem in ætérnum sedet, * stabilívit ad judicándum sólium suum.
9:9 Et ipse judicábit orbem cum justítia, * jus dicet pópulis cum æquitáte.
9:10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, * refúgium opportúnum tempóribus angústiæ.
9:11 Et sperábunt in te qui novérunt nomen tuum, * quia non derelínquis quæréntes te, Dómine.
9:12 Psállite Dómino qui hábitat in Sion, * annuntiáte in pópulis ópera ejus,
9:13 Quia ultor sánguinis recordátus est eórum, * non est oblítus clamóris páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: vide afflictiónem quam pátior ab inimícis meis, * extóllens me de portis mortis,
9:15 Ut annúntiem omnes laudes tuas in portis fíliæ Sion, * et exsúltem de auxílio tuo.
9:16 Demérsæ sunt gentes in fóveam quam fecérunt, * láqueo, quem abscondérunt, captus est pes eórum.
9:17 Manifestávit se Dóminus, judícium fecit; * opéribus mánuum suárum irretítus est peccátor.
9:18 Recédant peccatóres ad ínferos, * omnes gentes quæ oblítæ sunt Dei.
9:19 Neque enim in perpétuum oblivióni dábitur pauper, * fidúcia miserórum non períbit in ætérnum.
9:20 Exsúrge, Dómine: ne præváleat homo; * judicéntur gentes in conspéctu tuo.
9:21 Incute, Dómine, terrórem eis; * sciant gentes se hómines esse.
(B: Contra oppressores iniquos)
9:22 Quare, Dómine, distas procul, * abscóndis te tempóribus angústiæ,
9:23 Dum supérbit ímpius, vexátus miser, * cápitur dolis quos ille confínxit?
9:24 Nam peccátor gloriátur de cupídine sua, * et rapax blasphémat, Dóminum spernit.
9:25 Ait ímpius in supérbia mentis: «Non vindicábit; non est Deus»: * hæc est omnis cogitátio ejus.
9:26 Prósperæ sunt viæ ejus omni témpore; longe distant judícia tua a mente ejus; * omnes adversários suos contémnit.
9:27 Dicit in corde suo: «Non commovébor: * A generatióne in generatiónem non ero infélix.»
9:28 Maledictióne os ejus plenum est et fraude et dolo, * sub lingua ejus labor et vexátio.
9:29 Sedet in insídiis prope vicos, in occúltis occídit innocéntem: * óculi ejus páuperem speculántur.
9:30 Insidiátur in látebris sicut leo in spelúnca sua; insidiátur ut rápiat míserum: * rapit míserum trahítque in rete suum.
9:31 Incurvátur, prostérnit se humi, * et violéntia ejus páuperes cadunt.
9:32 Dicit in corde suo: «Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam, non videt unquam.»
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, extólle manum tuam! * Noli páuperum oblivísci!
9:34 Quare spernit ímpius Deum, * dicit in corde suo: «Non vindicábit»?
9:35a Tu autem vides: tu labórem et mærórem consíderas, * ut ponas ea in mánibus tuis.
9:35b Tibi se pauper commíttit, * órphano tu es adjútor!
9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * vindicábis malítiam ejus, nec subsístet.
9:37 Dóminus rex est in sǽculum sǽculi, * periérunt gentes de terra ejus.
9:38 Desidérium miserórum audísti, Dómine, * confirmásti cor eórum, aurem præbuísti,
9:39 Ut jus tueáris órphani et oppréssi, * neque ultra terrórem incútiat homo terrénus.
