95:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnes terræ.
95:2 Cantáte Dómino, benedícite nómine ejus, * annuntiáte de die in diem salútem ejus.
95:3 Enarráte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Nam magnus est Dóminus et laudándus valde, * timéndus magis quam omnis dii.
95:5 Nam omnes dii géntium sunt figménta; * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Majéstas et decor præcédunt eum; * poténtia et splendor sunt in sede sancta ejus.
95:7 Tribúite Dómino, famíliæ populórum, tribúite Dómino glóriam et poténtiam; * tribúite Dómino glóriam nóminis ejus.
95:8 Offérte sacrifícium et introíte in átria ejus; * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
95:9 Contremísce coram eo, univérsa terra; * dícite inter gentes: Dóminus regnat.
95:10 Stabilívit orbem, ut non moveátur: * regit pópulos cum æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; ínsonet mare et quæ illud implent; * géstiat campus et ómnia quæ in eo sunt.
95:12 Tum gaudébunt omnes árbores silvæ coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
95:13 Reget orbem terrárum cum justítia, * et pópulos cum fidelitáte sua.
