[Responsory Vespera]
R.br. {gabc:Commune/C5/rb--os_justi--solesmes_1934}
(sed tempore paschali)
R.br. {gabc:Commune/C5/rb--os_justi_t.p.--solesmes_1934}

[Responsory4]
R. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis,
* Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
V. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, Dómine.
R. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

[Responsory8]
R. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine:
* Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
V. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, Dómine.
R. Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.

[Responsory11]
R. Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in thesáuris pecúniæ:
* Ideo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.
V. Pótuit enim tránsgredi, et non est transgréssus; fácere mala, et non fecit.
R. Ideo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.

[Responsory12]
R. O beáti viri N. sancta præcónia! o inæstimábilis diléctio caritátis! qui, dum sæculi pompam contémpsit,
* Ætérnæ vitæ conjúnctus est.
V. Cui vívere Christus fuit, et mori lucrum.
R. Ætérnæ vitæ conjúnctus est.
