[Ant Vespera]
Heródes enim ténuit * et ligávit Joánnem et pósuit in cárcerem propter Herodíadem.
Dómine mi rex, * da mihi in disco caput Joánnis Baptístæ.
Puéllæ saltánti * imperávit mater: Nihil áliud petas, nisi caput Joánnis.
Arguébat * Heródem Joánnes propter Herodíadem, quam túlerat fratri suo Philíppo uxórem.
Da mihi in disco * caput Joánnis Baptístæ. Et contristátus est rex propter jusjurándum.

[Ant 1]
Misso Heródes * spiculatóre, præcépit amputári caput Joánnis in cárcere. Quo audíto, discípuli ejus venérunt, et tulérunt corpus ejus, et posuérunt illud in monuménto.

[Oratio]
{(c3) Sanc(h)ti(h) Jo(h)án(h)nis(h) Bap(h)tís(h)tæ(h) Præ(h)cur(h)só(h)ris(h) et(h) Már(h)ty(h)ris(h) tu(h)i,(h) quǽ(h)su(h)mus,(h) Dó(h)mi(h)ne,(h) ve(h)ne(h)rán(h)da(g) fes(f)tí(h)vi(hr)tas:(h.) *(;) sa(h)lu(h)tá(h)ris(h) au(h)xí(h)li(h)i(h) no(h)bis(h) præ(h)stet(h) ef(h)féc(h dr)tum:(d.) (::)}
$Qui vivis

[Responsory1]
R. Misit Heródes rex manus, ac ténuit Joánnem et vinxit eum in cárcere, quia metuébat eum propter Herodíadem, 
* Quam túlerat fratri suo Philíppo uxórem.
V. Arguébat Heródem Joánnes propter Herodíadem.
R. Quam túlerat fratri suo Philíppo uxórem.

[Responsory2]
R. Joánnes Baptísta arguébat Heródem 
* Propter Herodíadem, quam túlerat fratri suo vivénti uxórem.
V. Misso Heródes spiculatóre, præcépit amputári caput Joánnis in cárcere.
R. Propter Herodíadem, quam tulerat fratri suo vivénti uxórem.

[Responsory3_]
R. Puéllæ saltánti imperávit mater: 
* Nihil áliud petas, nisi caput Joánnis. * Et contristátus est rex propter jusjurándum et propter simul discumbéntes.
V. Ait puélla matri suæ: Quid petam? At illa ait.
R. Nihil áliud petas, nisi caput Joánnis.
&Gloria
R. Et contristátus est rex propter jusjurándum et propter simul discumbéntes.

[Responsory5]
R. Iste cognóvit justítiam, et vidit mirabília magna, et exorávit Altíssimum: 
* Et invéntus est in número Sanctórum.
V. Iste est, qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad cæléstia regna.
R. Et invéntus est in número Sanctórum.

[Responsory6]
R. Honestum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum: 
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Descendítque cum illo in fóveam, et in vinculis non derelíquit eum.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.
&Gloria
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

[Ant 3]
Misit rex incrédulus * minístros detestábiles, et amputári jussit caput Joánnis Baptístæ.
