[Ant Vespera]
Angelis suis * Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
Laudémus Dóminum, * quem laudant Angeli, quem Chérubim et Séraphim, sanctus, sanctus, sanctus proclámant.
Angeli eórum * semper vident fáciem Patris mei, qui est in cælis.
Benedíctus Deus, * qui misit Angelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum.
Laudáte Deum, * omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes Virtútes ejus.

[Hymnus Vespera]
v. Custódes hóminum psállimus Angelos,
Natúræ frágili quos Pater áddidit
Cæléstis cómites, insidiántibus
Ne succúmberet hóstibus.
_
Nam, quod corrúerit próditor ángelus,
Concéssis mérito pulsus honóribus,
Ardens invídia péllere nítitur
Quos cælo Deus ádvocat.
_
Huc, custos, ígitur pérvigil ádvola,
Avértens pátria de tibi crédita
Tam morbos ánimi quam requiéscere
Quidquid non sinit íncolas.
_
Sanctæ sit Tríadi laus pia júgiter,
Cujus perpétuo númine máchina
Triplex hæc régitur, cujus in ómnia 
Regnat glória sǽcula.
Amen.

[Ant 1]
Omnes sunt administratórii * Spíritus, in ministérium missi propter eos, qui hereditátem capiunt salútis.

[Oratio]
{(c3) De(h)us,(h) qui(h) in(h)ef(h)fá(h)bi(h)li(h) pro(h)vi(h)dén(h)ti(h)a(h) sanc(h)tos(h) An(h)ge(h)los(h) tu(h)os(h) ad(h) nos(h)tram(h) cus(h)tó(h)di(h)am(h) mít(h)te(h)re(h) di(h)gná(h)ris:(f.) †(,) lar(h)gí(h)re(h) sup(h)plí(h)ci(h)bus(h) tu(h)is;(h) et(h) e(h)ó(h)rum(h) sem(h)per(h) pro(h)tec(g)ti(f)ó(h hr)ne(h.) *(;) de(h)fén(h)di,(h) et(h) æ(h)tér(h)na(h) so(h)ci(h)e(h)tá(h)te(h) gau(h)dé(h dr)re.(d.) (::)}
$Per Dominum

[Invit]
Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

[Ant Matutinum]
Dóminus, Deus * cæli et terræ, ipse mittet Angelum suum coram te.;;8
Deus meus * misit Angelum suum et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi.;;10
Bene ambulétis, * et Dóminus sit in itínere vestro, et Angelus ejus comitétur vobíscum.;;14
Cum essem vobíscum, * per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite et cantáte ei.;;18
Tollens se Angelus Dómini, * qui præcedébat castra Israël, ábiit post eos.;;23
Immíttet Angelus Dómini * in circúitu timéntium eum, et erípiet eos.;;33
Misit Dóminus * Angelum suum, qui percússit omnem virum robústum et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum.;;95
Adoráte Dóminum * omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion.;;96
Benedícite Dómino, * omnes Angeli ejus, poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.;;102

[Responsory1]
R. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis: 
* In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
V. Míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei.
R. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

[Responsory2]
R. Respóndit Angelus Dómini et dixit: Dómine exercituum, 
* Usquequo tu non miseréberis Jerúsalem et urbium Juda, quibus irátus es?
V. Iste enim septuagésimus annus est.
R. Usquequo tu non miseréberis Jerúsalem et urbium Juda, quibus irátus es?

[Responsory3]
R. In conspéctu géntium nolíte timére; vos enim in córdibus vestris adoráte et timéte Dóminum; 
* Angelus enim ejus vobíscum est.
V. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua.
R. Angelus enim ejus vobíscum est.
&Gloria
R. Angelus enim ejus vobíscum est.

[Responsory4]
R. Vivit ipse Dóminus, 
* Quóniam custodívit me Angelus ejus et hinc euntem et ibi commorántem et inde huc revertentem.
V. Et non permisit me Dóminus ancíllam suam coinquinari.
R. Quóniam custodívit me Angelus ejus et hinc euntem et ibi commorántem et inde huc revertentem.

[Responsory5]
R. Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sociis ejus in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace; 
* Et non tétigit eos omnino ignis neque contristávit.
V. Benedíctus Deus eórum, qui misit Angelum suum, et eruit servos suos qui credidérunt in eum.
R. Et non tétigit eos omnino ignis neque contristávit.

[Responsory6]
R. In omni tribulatióne eórum non est tribulátus, 
* Et Angelus faciéi ejus salvávit eos.
V. In dilectióne sua et indulgéntia sua ipse redémit eos, et portávit eos, et elevávit eos cunctis diébus sæculi.
R. Et Angelus faciéi ejus salvávit eos.
&Gloria
R. Et Angelus faciéi ejus salvávit eos.

[Responsory7]
R. Machabæus et qui cum eo erant cognovérunt expúgnari præsidia; 
* Cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum et omnis turba simul, ut bonum Angelum mitteret ad salútem Israël.
V. Cum páriter prompto animo procéderent, Jerosolymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida.
R. Cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum et omnis turba simul, ut bonum Angelum mitteret ad salútem Israël.

[Responsory8]
R. Tu, Dómine, qui misísti Angelum tuum sub Ezechía rege Juda et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque millia, 
* Et nunc, Dominator cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui.
V. Ut métuant qui cum blasphémia veniunt advérsus sanctum pópulum tuum.
R. Et nunc, Dominator cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui.
&Gloria
R. Et nunc, Dominator cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui.

[Capitulum Laudes]
!Exod. 23:20-21
{(c3) Ec(h)ce(h) e(h)go(h) mit(h)tam(h) An(h)ge(h)lum(h) me(h)um,(f.) †(;) qui(h) præ(h)cé(h)dat(h) te,(h) et(h) cus(h)tó(h)di(h)at(h) in(h) vi(h)a,(h) et(h) in(h)tro(h)dú(h)cat(h) in(h) lo(h)cum,(h) quem(g) pa(f)rá(h hr)vi.(h.) *(;) Ob(h)sér(h)va(h) e(h)um(h) et(h) au(h)di(h) vo(h)cem(h) e(f)jus.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Hymnus Laudes]
v. Ætérne Rector síderum
Qui, quidquid est, poténtia
Magna creásti, nec regis
Minóre providéntia:
_
Adésto supplicántium
Tibi reórum cœ́tui,
Lucísque sub crepúsculum
Lucem novam da méntibus.
_
Tuúsque nobis Angelus
Eléctus ad custódiam,
Hic adsit; a contágio
Ut críminum nos prótegat.
_
Nobis dracónis ǽmuli
Versútias extérminet;
Ne rete frauduléntiæ
Incáuta nectat péctora.
_
Metum repéllat hóstium
Nostris procul de fínibus;
Pacem procúret cívium,
Fugétque pestiléntiam.
_
Deo Patri sit glória, 
Qui, quos redémit Fílius
Et Sanctus unxit Spíritus,
Per Angelos custódiant.
Amen.

[HymnusM Laudes]
v. Orbis Patrátor óptime,
Qui quidquid est poténtia
Magna creásti, nec regis
Minóre providéntia:
_
Adésto supplicántium
Tibi reórum cœ́tui,
Lucísque sub crepúsculum
Lucem novam da méntibus.
_
Tuúsque nobis Angelus
Signátus ad custódiam,
Hic adsit, a contágio
Qui críminum nos prótegat.
_
Serpéntis nobis ǽmuli
Calúmnias extérminet,
Ne rete frauduléntiæ
Incáuta nectat péctora.
_
Metum propéllat hóstium
Nostris procul de fínibus:
Pacem procúret cívium,
Fugétque pestiléntiam.
_
Deo Patri sit glória,
Qui quos redémit Fílius,
Et Sanctus unxit Spíritus,
Per Angelos custódiat. 
Amen.

[Ant 2]
Revérsus est * Angelus qui loquebátur in me, et suscitávit me; quasi virum qui suscitátur a somno suo.

[Lectio Prima]
!Exod 23:22-23
{(c3) Quod,(h) si(h) au(h)dí(h)e(h)ris(h) vo(h)cem(h) e(h)jus(h) et(h) fé(h)ce(h)ris(h) óm(h)ni(h)a(h) quæ(h) lo(h)quor,(f.) †(;) in(h)i(h)mí(h)cus(h) e(h)ro(h) in(h)i(h)mí(h)cis(h) tu(h)is(h) et(h) af(h)flí(h)gam(h) af(g)fli(f)gén(h)tes(hr) te.(h.) *(;) Præ(h)ce(h)dét(h)que(h) te(h) An(h)ge(h)lus(h) me(f)us.(ef..) (::)}

[Capitulum Sexta]
!Exod. 23:21
{(c3) Nec(h) con(h)tem(h)nén(h)dum(h) pu(h)tes,(f.) †(;) qui(h)a(h) non(h) di(h)mít(h)tet(h) cum(g) pec(f)cá(h)ve(hr)ris,(h.) *(;) et(h) est(h) no(h)men(h) me(h)um(h) in(h) il(f)lo.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Ant 3]
Sancti Angeli, * custódes nostri, deféndite nos in prǽlio, ut non pereámus in treméndo judício.
