[Ant Vespera]
Missus est * Angelus Ráphaël ad Tobíam et Saram, ut curáret eos.
Ingréssus Angelus * ad Tobíam, salutávit eum, et dixit: Gáudium sit tibi semper.
Forti ánimo * esto, Tobía: in próximo enim est ut a Deo curéris.
Benedícite Deum cæli, * et coram ómnibus vivéntibus confitémini illi, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
Pax vobis, * nolíte timére: Deum benedícite, et cantáte illi.

[Hymnus Vespera]
v. Christe, sanctórum decus Angelórum,
Gentis humánæ Sator et Redémptor,
Cǽlitum nobis tríbuas beátas
Scándere sedes.
_
Angelus nostræ médicus salútis,
Adsit e cælo Ráphaël, ut omnes
Sanet ægrótos, dubiósque vitæ
Dírigat actus.
_
Virgo dux pacis Genetríxque lucis,
Et sacer nobis chorus Angelórum
Semper assístat, simul et micántis
Régia cæli.
_
Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris, ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cujus résonat per omnem
Glória mundum.
Amen.

[Ant 1]
Ego sum Ráphaël Angelus, * qui asto ante Dóminum: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília ejus, allelúja.

[Oratio]
{(c3) De(h)us,(h) qui(h) be(h)á(h)tum(h) Ra(h)pha(h)é(h)lem(h) Arch(h)án(h)ge(h)lum(h) To(h)bí(h)æ(h) fá(h)mu(h)lo(h) tu(h)o(h) cóm(h)i(h)tem(h) de(h)dís(h)ti(h) in(h) vi(h)a:(f.) †(,) con(h)cé(h)de(h) no(h)bis(h) fá(h)mu(h)lis(h) tu(h)is;(h) ut(h) e(h)jús(h)dem(h) sem(h)per(h) pro(g)te(f)gá(h hr)mur(h.) *(;) cus(h)tó(h)di(h)a(h) et(h) mu(h)ni(h)á(h)mur(h) au(h)xí(h)li(dr)o.(d.) (::)}
$Per Dominum

[Ant Matutinum]
Egréssus Tobías * invénit júvenem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum, et, ignórans quod Angelus esset, salutávit eum.;;8
Angelus Ráphaël * seípsum occúltans, ait: Ego sum Azarías, magni Ananíæ fílius.;;10
Sanum ducam * fílium tuum in regiónem Medórum, et sanum tibi redúcam, allelúja.;;14
Dixit autem Angelus: * Apprehénde bránchiam piscis, et trahe eum extra aquas.;;18
Obsecro te, * Azaría frater, ut dicas mihi, quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti.;;23
Lúmina fel sanat, * sed virtus cordis et jécoris diáboli expéllit potestátem.;;33
Est hic Sara * Raguélis fília; quæ tibi conjúgio dábitur, et omnis substántia ejus.;;95
Septem viros hábuit, * quos dæmónium oppréssit; tímeo ne mihi símile contíngat.;;96
Per tres dies * oratióni cum uxóre tua vacábis, ut in sémine Abrahæ benedictiónem in fíliis consequáris.;;102

[Responsory1]
R. In illo témpore exaudítæ sunt preces ambórum in conspéctu glóriæ summi Dei: 
* Et missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël, ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ.
V. Tobías et Sara in tribulatióne pósiti cum lácrimis oráre cœpérunt.
R. Et missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël, ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ.

[Responsory2]
R. Egréssus Tobías invénit júvenem spléndidum stantem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum, et salutávit eum, et dixit: 
* Unde te habémus, bone júvenis?
V. Et, ignórans quod Dómini Angelus esset, salutávit eum, et dixit.
R. Unde te habémus, bone júvenis?

[Responsory3DA]
R. Ingréssus Angelus ad Tobíam, salutávit eum, et dixit: Gaudium sit tibi semper: 
* Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris.
V. Et respondens Tobías, ait: Quale gáudium mihi erit, qui in ténebris sedeo, et lumen cæli non video?
R. Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris.
&Gloria
R. Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris.

[Responsory4]
R. Interrogávit Tobías Angelum: De qua domo, aut de qua tribu es tu? Qui respondens, ait: 
* Ego sum Azarías, Ananíæ magni fílius.
V. Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenárium, qui cum fílio tuo eat? Sed ne forte sollícitus sis.
R. Ego sum Azarías, Ananíæ magni fílius.

[Responsory5]
R. Exívit Tobías ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exívit ad devorándum eum: qui expavéscens, clamávit voce magna, dicens: Dómine, invadit me. Et dixit ei Angelus: Apprehénde branchiam ejus, et trahe eum ad te. 
* Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim necessaria ad medicaménta utíliter.
V. Attraxit autem Tobías piscem in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus; et ait Angelus ei.
R. Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim necessaria ad medicaménta utíliter.

[Responsory6]
R. Ubi introíeris domum tuam, dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam, statim adora Dóminum Deum tuum, et, grátias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum: 
* Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit.
V. Tolle tecum ex felle isto piscis; erit enim necessárium.
R. Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit.
&Gloria
R. Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit.

[Responsory7]
R. Benedícite Deum cæli, dixit Angelus Ráphaël et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei: 
* Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
V. Ipsum benedícite, et cantáte illi, et narráte ómnia mirabília ejus.
R. Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.

[Responsory8]
R. Tempus est ut revértar ad eum, qui me misit, dixit Angelus Ráphaël; 
* Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus.
V. Confitémini ei coram ómnibus vivéntibus, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
R. Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus.
&Gloria
R. Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus.

[Capitulum Laudes]
!Tob 12:12
{(c3) Quan(h)do(h) o(h)rá(h)bas(h) cum(h) lá(h)cri(h)mis,(h) et(h) se(h)pe(h)li(h)é(h)bas(h) mór(h)tu(h)os,(h) et(h) de(h)re(h)lin(h)qué(h)bas(h) prán(h)di(h)um(h) tu(h)um,(f.) †(;) et(h) mór(h)tu(h)os(h) abs(h)con(h)dé(h)bas(h) per(h) di(h)em(h) in(h) do(h)mo(h) tu(h)a,(h) et(h) noc(h)te(h) se(h)pe(h)li(h)é(g)bas(f) e(h hr)os,(h.) *(;) e(h)go(h) ób(h)tu(h)li(h) o(h)ra(h)ti(h)ó(h)nem(h) tu(h)am(h) Dó(h)mi(f)no.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Hymnus Laudes]
@Sancti/03-24::s/Robor Dei qui dénotas:/Dei medélam dénotans:/ s/Vires adáuge lánguidis,/Morbos repélle córporum,/ s/Confer levámen trístibus./Affer salútem méntibus./

[Lectio Prima]
!Tob 12:20
{(c3) Tem(h)pus(h) est(h) ut(h) re(h)vér(h)tar(h) ad(h) e(h)um(h) qui(h) me(h) mi(h)sit:(f.) †(;) vos(h) au(h)tem(h) be(h)ne(h)dí(h)ci(g)te(f) De(h hr)um,(h.) *(;) et(h) nar(h)rá(h)te(h) óm(h)ni(h)a(h) mi(h)ra(h)bí(h)li(h)a(h) e(f)jus.(ef..) (::)}

[Capitulum Sexta]
!Tob 12:14-15
{(c3) Et(h) nunc(h) mi(h)sit(h) me(h) Dó(h)mi(h)nus,(h) ut(h) cu(h)rá(h)rem(h) te,(h) et(h) Sa(h)ram,(h) u(h)xó(h)rem(h) fí(h)li(h)i(h) tu(h)i,(h) a(h) dæ(h)mó(h)ni(h)o(h) li(h)be(h)rá(h)rem.(f.) †(;) E(h)go(h) e(h)nim(h) sum(h) Rá(h)pha(g)ël(f) An(h)ge(hr)lus:(h.) *(;) u(h)nus(h) ex(h) sep(h)tem,(h) qui(h) a(h)stá(h)mus(h) an(h)te(h) Dó(h)mi(f)num.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Ant 3]
Princeps gloriosíssime, * Ráphaël Archángele, esto memor nostri; hic et ubíque semper precáre pro nobis Fílium Dei.
