[Oratio]
Da nobis, quǽsumus, miséricors Deus, beáto Isidóro Agrícola Confessóre tuo intercedénte, supérbe non sápere: sed ejus méritis et exémplis plácita tibi semper humilitáte deservíre.
$Per Dominum

[Capitulum Laudes]
!Jac 5:7-8
v. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens donec accípiat temporáneum et serótinum. Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra; quóniam advéntus Dómini appropinquávit.
$Deo gratias

[Ant 2]
Exiit qui séminat * semináre semen suum, et áliud cécidit in terram bonam, et ortum fecit fructum céntuplum.

[Capitulum Sexta]
!Jac 5:11
v. Ecce beatificámus eos qui sustinuérunt. Sufferéntiam Job audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est, et miserátor.
$Deo gratias

[Capitulum Nona]
!Jac 5:16-18
v. Multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Et rursum orávit: et cælum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum.
$Deo gratias

[Ant 3]
Ecce homo agrícola * iste fuit, quóniam Adam exémplum ejus ab adolescéntia sua, ad serviéndum Deo vivénti.
