[Ant Vespera]
@Sancti/06-30::s/$/_/gm s/_/;;109/ s/_/;;112/ s/_/;;115/ s/_/;;138/ s/_//

[AntMatutinumM]
Ter virgis cæsus sum, * semel lapidátus sum, ter naufrágium pértuli pro Christo Dómino.;;97
Grátia Dei * sum id quod sum: et grátia ejus in me vácua non fuit.;;98
Súfficit tibi, * Paule, grátia mea: nam virtus mea in infirmitáte perfícitur.;;100
Ecce ego † mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus: estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.;;253;254;255
Vade, Ananía, * et quære Saulum, ecce enim orat; quia vas electiónis est mihi, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israël.;;253;254;255

[Responsory4_]
R. Audístis enim † conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam proficiébam.
* Supra multos coætáneos meos in génere meo. 
V. Abundántius æmulátor exsístens paternárum meárum traditiónum.
R. Supra multos coætáneos meos in génere meo. 

[Responsory8_]
R. Scio † cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre.
* In illum diem justus judex.
V. Repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus.
R. In illum diem justus judex.

[Responsory11]
R. Magnus † sanctus Paulus, vas electiónis, vere digne est glorificándus.
* Qui et méruit thronum duodécimum possidére.
V. A Christo de caelo vocátus, et in terram prostrátus, ex persecutóre efféctus est vas electiónis.
(sed rubrica cisterciensis)
V. Grátiam supérnæ benedictiónis expóstulet nobis sanctus Paulus vas electiónis.
R. Qui et méruit thronum duodécimum possidére.

[Responsory12_]
R. Mihi vívere † Christus est, et mori lucrum:
* Gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Jesu Christi.
V. Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
R. Gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Jesu Christi.
