[Ant Matutinum 3N]
Adest namque * Visitátio sacratíssime Vírginis, quæ ex regáli progénie génita génuit Christum Regem Dóminum: † ipsa intercédat pro peccátis nostris.
(sed rubrica cisterciensis)
Gaude María * Mater Christi, quæ singulári privilégio meruísti portáre Christum Dóminum.

[Responsory4_]
R. Magníficat ánima mea Dóminum: † et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo,
* Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.
V. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
R. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.

[Responsory8]
R. Hódie visitávit Elízabeth beáta Virgo María ex progénie David; † per quam salus mundi credéntibus appáruit,
* Cujus vita gloriósa lucem dedit sǽculo.
V. Beatíssimæ Vírginis Maríæ Visitatiónem devotíssime celebrémus.
R. Cujus vita gloriósa lucem dedit sǽculo.

[Responsory11]
R. Cum jucunditáte Visitatiónem sanctæ Maríæ celebrémus,
* Ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Jesum Christum.
V. Gloriósæ Virginis Maríæ Visitatiónem digníssime recolámus.
R. Ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Jesum Christum.

[Responsory12]
R. Sancta et immaculáta virgínitas, † quibus te láudibus éfferam, néscio: 
* Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
V. Benedícta tu in muliéribus, † et benedíctus fructus ventris tui.
R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
