[AntMatutinumM]
Dulce lignum, * dulces clavos, dulce pondus sustínuit, † quæ sola digna fuit portáre prétium hujus sǽculi.;;8
Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt, † Dómine, Deus meus.;;22
Adorámus Crucis signáculum, * per quod salútis súmpsimus sacraméntum.;;98

[Ant Matutinum 3N]
Mihi autem * absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

[Responsory4]
R. O crux benedícta,
* Quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum!
V. O crux gloriósa et admirábilis o crux veneránda!
R. Quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum!

[Responsory8]
R. Per signum Crucis de inimícis nostris
* Líbera nos, Deus noster.
V. Salva nos, Christe Salvátor, per virtútem crucis.
R. Líbera nos, Deus noster.

[Responsory11]
R. Tuam Crucem adorámus Dómine: † tuam gloriósam recólimus passiónem:
* Miserére nostri, qui passus es pro nobis.
V. Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi: † quia per Crucem tuam redemísti mundum.
R. Miserére nostri, qui passus es pro nobis.

[Responsory12]
R. Ecce Crucem Dómini, fúgite partes advérsæ, vicit Leo de tribu Juda,
* Radix David, allelúja.
V. Crux benedícta, in qua triumphávit Rex Angelórum.
R. Radix David, allelúja.
