[AntMatutinumM]
Stetit Angelus * juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua.;;95
Mitte, Dómine, * Angelum bonum ante nos in timóre bráchii tui, ut métuant qui odérunt nos.;;97
Angelus meus * vobíscum est, dicit Dóminus: ipse autem exquíret ánimas vestras.;;98

[Ant Matutinum 3N]
Ecce ego * mitto Angelum meum, qui præparábit viam meam ante fáciem tuam.

[Responsory4]
R. Vidit Jacob † scalam stantem super terram, et cacúmen illíus tangens cælum, Ángelosque Dei ascendéntes per eam Dóminum inníxum scalæ, dicéntem sibi:
* Ego sum Dóminus Deus tuus et protéctor tuus quóniam perréxeris.
V. Ivérunt Jacob óbviam Angeli Dei, quos, cum vidísset. ait: Castra Dei sunt hæc, per quæ auxiliátor mihi Deus, dicens.
R. Ego sum Dóminus Deus tuus et protéctor tuus quóniam perréxeris.

[Responsory11]
R. Si audíeris † vocem meam, et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et affligéntes te afflígam.
* Præcedétque te Angelus meus.
V. Et introdúcet te in terram, quam promísi pátribus tuis.
R. Præcedétque te Angelus meus.

[Ant Vespera 3]
@Sancti/05-08:Ant Vespera:s/$/_/gm s/_/;;109/ s/_/;;110/ s/_/;;111/ s/_/;;137/ s/_//
