[Ant Vespera]
Casta colúmba * nidíficans in cavérna macériæ sacri láteris Jesu Christi, mel suavíssimum de petra sugébat.;;109
Loquebátur Christus * ad diléctam Gertrúdem fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum.;;112
Beátæ Gertrúdis verba * divíni erant amóris jácula: lámpades ejus, lámpades ignis atque flammárum.;;121
Diléctæ ánimam * e cárcere córporis exeúntem accépit Christus in ulnas suas, et cor suum illi amánter apéruit.;;126

[Ant Vespera] (rubrica divino aut rubrica cisterciensisa aut rubrica Barroux)
In corde Gertrúdis * inveniétis me, dicit Dóminus: complácuit sibi in illa ánima mea.;;109
Sanctíssima * Christi sponsa dilécto suo júgiter adhærébat, et unus cum illo spíritus erat.;;112
Quam pulchra es Gertrúdis, * et quam decóra in delíciis! in qua jucúndam sibi Deus habitatiónem præparávit.;;121
Vivo autem ego, * jam non ego, vivit vero in me Christus: ego enim stígmata Domini Jesu in corde meo porto.;;126

[Hymnus Vespera]
Gertrúdis, arca Núminis,
Sponsóque juncta Vírginum,
Da nuptiális pángere
Castos amóres fœ(h')́deris.
_
Quadríma Christo núbilis
In claustra prompte cónvolas;
Spretóque nutrícis sinu,
Sponsi requíris óscula.
_
Candéntis instar lílii
Odóre mulces sídera,
Et virgináli cǽlitum
Regem decóre pértrahis.
_
Qui vivit in sinu Patris
Cinctus perénni glória,
Amánter, ut sponsus, tua
Recúmbit inter úbera.
_
Amóre Christum vúlneras;
Hic te vicíssim vúlnerat,
Tuóque cordi própria
Inúrit alte stígmata.
_
O singuláris cáritas,
Et mira commutátio!
Hic corde respírat tuo:
Tu vivis hujus spíritu.
_
Te, sponse Jesu vírginum,
Beáta laudent ágmina:
Patri, simul Paráclito,
Par sit per ævum glória.
Amen.

[Ant 1]
Egredímini * et vidéte, fíliæ Sion, Gertrúdem in diadémate quo coronávit illam Christus in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis ejus.

[Oratio]
{(c3) De(h)us,(h) qui(h) in(h) pu(h)rís(h)si(h)mo(h) cor(h)de(h) be(h)á(h)tæ(h) Ger(h)trú(h)dis(h) Vír(h)gi(h)nis(h) tu(h)æ(h) ju(h)cún(h)dam(h) ti(h)bi(h) ha(h)bi(h)ta(h)ti(h)ó(h)nem(h) præ(h)pa(h)rás(h)ti;(f.) †(,) e(h)jus(h) mé(h)ri(h)tis(h) et(h) in(h)ter(h)ces(h)si(h)ó(h)ne(h) cor(h)dis(h) nos(h)tri(h) má(h)cu(h)las(h) cle(h)mén(h)ter(g) abs(f)tér(h hr)ge;(h.) *(;) ut(h) di(h)gna(h) di(h)ví(h)næ(h) ma(h)jes(h)tá(h)tis(h) tu(h)æ(h) ha(h)bi(h)tá(h)ti(h)o(h) éf(h)fi(h)ci(h) me(h)re(h)á(h dr)tur.(d.) (::)}
$Per Dominum

[Hymnus Matutinum]
Mira noctúrnis, modulánte lingua,
Gesta Gertrúdis celebrémus horis,
Quæ sacris instans précibus perégit
Témpora noctis.
_
Illíus votis Deus obsecúndans,
Mox repentínas plúvias profúdit,
Moxque suspénsos grávidis coércet
Núbibus imbres.
_
Arva jam dudum glácie rigébant,
Corde cum mœsto míserans colónos,
Férvidis Virgo lácrimis resólvit
Frígora brumæ.
_
Ne seges largo vitiétur imbre,
Sédulis cælum précibus serénat,
Et graves læsi gemebúnda placat
Núminis iras.
_
Ignéis mentes pénetrat sagíttis,
Lánguidis confert ánimis medélam,
Atque succéndit sceleráta castis
Péctora flammis.
_
Vírginum sponsum superúmque Regem
Vírginum sanctæ célebrent choréæ,
Et sacram supplex Tríadem per ævum
Orbis adóret.
Amen.

[Ant Matutinum]
Gertrúdis Virgo, * quinquénnis in sacræ Religiónis horto velut candens lílium plantáta, ómnium virtútum splendóre refúlsit.;;8
Ad sacrum beáti Patris Benedícti Ordinem divínitus vocáta est, ut, quæ Spíritus Sancti donis replénda erat, Patriárcham ómnium justórum spíritu plenum, sibi imitándum propóneret.;;18
Factum est cor ejus tamquam cera igne mollíta, cui Christus divinitátis suæ sigíllum impréssit.;;23
Spíritu intelligéntiæ * replévit Gertrúdem Dóminus: dedit illi sciéntiam Sanctórum, et pósuit super eam spíritum suum.;;44
Ardentíssimo * animárum zelo æstuábat, et omnes in viscéribus Jesu Christi cupiébat.;;45
Ingruéntem plúviam * verbo contínuit, obediénte Dó mino sponsæ suæ précibus.;;47
Mundo * et sibi mórtua erat Gertrúdis, et vita ejus abscóndita cum Christo in Deo.;;84
Ancíllæ suæ * secréta cæléstia revelávit Deus per Spíritum suum.;;86
Multæ filiæ * sub ejus disciplína congregavérunt divítias: hæc supergréssa est univérsas.;;95
Lábia Gertrudis * custodiébant sciéntiam, et qui in pressúra erant, solátium requirébant ex ore ejus.;;96
Semper * mortificatiónem Jesu Christi in córpore suo circumferébat, cujus stígmata cordi suo impréssa portábat.;;97
Gloriósa Virgo * Gertrúdis, postquam migrávit ad Sponsum, apparuit in vestítu deauráto circúmdata varietáte.;;98
Induit me Dóminus * vestiménto salútis: et induménto lætitiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.;;249;250;251

[Responsory1]
R. In caritáte perpétua diléxit Gertrúdem Dóminus, ídeo attráxit eam ab infántia, et duxit in solitúdinem:
* Et locútus est ad cor ejus.
V. Sponsávit eam sibi in sempitérnum in fide et in misericórdia.
R. Et locútus est ad cor ejus.

[Responsory2]
R. Gertrúdis convérsa ad Sponsum suum, dicébat:
* Mihi adhærére tibi soli, dilécte mi, bonum est.
V. Tunc Dóminus acclinátus circumspectebátur eam dicens: Et mihi adhærére tibi, semper suáve est, dilécta mea.
R. Mihi adhærére tibi soli, dilécte mi, bonum est.

[Responsory3]
R. Pósuit in Gertrúde tabernáculum suum Altíssimus,
* Deus in médio ejus, non commovébitur
V. Adjuvábit eam Deus mane dilúculo
R. Deus in médio ejus, non commovébitur

[Responsory4]
R. Sapiéntiam Dei loquebátur inter perféctas vírgines, a Christo Jesu edócta:
* Quem ab ipsa infántia in Sponsum elégit.
V. Spíritum hujus mundi non accépit, sed spíritum, qui ex Deo est.
R. Quem ab ipsa infántia in Sponsum elégit.

[Responsory5]
R. Christo confíxa sum cruci:
* Ego enim stígmata Dómini Jesu in corde meo porto.
V. Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.
R. Ego enim stígmata Dómini Jesu in corde meo porto.

[Responsory6]
R. Cum aspérrimo gelu terra diu concréta non daret germen suum, beáta Gertrudis tacta dolóre cordis orávit ad Sponsum:
* Et statim solúta glácie, secúta est veris amæœnitas.
V. Emísit Dóminus verbum suum, et liquefécit eam flavit spíritus ejus, et fluxérunt aquæ.
R. Et statim solúta glácie, secúta est veris amæœnitas.

[Responsory7]
R. Messis témpore, cum imbres assídui frúgibus terræ nocérent, Gertrudis effúdit sicut aquam cor suum ante conspéctum Dómini:
* Et statim facta est serénitas magna.
V. Clausæ sunt cataráctæ cæli, et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo.
R. Et statim facta est serénitas magna.

[Responsory8]
R. Quæ per revelatiónem Jesu Christi dídicit Gertrúdis, eódem inspiránte conscrípsit:
* Qui abscóndit hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revélat ea párvulis.
V. Lingua ejus cálamus scribæ velóciter scribéntis.
R. Qui abscóndit hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revélat ea párvulis.

[Responsory9]
R. Indica nobis, quem díligit ánima nostra,
* Ubi pascas, ubi cubes in merídie.
V. In corde Gertrudis inveniétis me.
R. Ubi pascas, ubi cubes in merídie.

[Responsory10]
R. Placébat sibi in infirmitátibus et angústiis pro Christo:
* Et váriis licet languóribus vexáta, ómnibus, qui in pressúra erant, caritátis solátium impendébat.
V. Cum infirmabátur, tunc potens erat.
R. Et váriis licet languóribus vexáta, ómnibus, qui in pressúra erant, caritátis solátium impendébat.

[Responsory11]
R. Apparuérunt cæléstes spíritus, qui Gertrúdem ad Agni núptias invitábant, dicéntes:
* Veni, dómina, quia te exspéctant cæli delíciæ.
V. Veni de Líbano, Sponsa; veni de Líbano, veni, coronáberis.
R. Veni, dómina, quia te exspéctant cæli delíciæ.


[Responsory12]
R. Cum beáta Gertrúdis Dei amóre languéret, appáruit ei Sponsus, quem diligébat:
* Qui eam in cordis sui sacrárium admíssam, ad cæléstem thálamum tradúxit.
V. Quæ est ista, quæ ascéndit de desérto, delíciis áffluens, inníxa super diléctum suum?
R. Qui eam in cordis sui sacrárium admíssam, ad cæléstem thálamum tradúxit.

[Ant Laudes]
Lauda * et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.
O beáta ánima, * quæ méruit esse sedes sapiéntiæ, cujus delíciæ sunt esse cum fíliis hóminum!
Ánnulis septem subarrhávit me * Dóminus meus Jesus Christus, et tamquam sponsam decorávit me coróna.
Hábuit Gertrúdis * potestátem cláudere cælum núbibus, et aperíre portas ejus: quia lingua ejus clavis cæli facta est.
Ancílla fidélis * et sponsa elécta intrávit in cor et gáudium Dómini sui, cujus amóre languébat.

[Capitulum Laudes]
!Cant 3:4
{(c3) In(h)vé(h)ni(h) quem(h) dí(h)li(h)git(h) á(h)ni(h)ma(h) me(h)a:(f.) †(;) té(h)nu(h)i(h) e(h)um,(h) nec(h) di(h)mít(h)tam,(h) do(h)nec(h) in(h)tro(h)dú(h)cam(h) il(h)lum(h) in(h) do(h)mum(h) ma(g)tris(f) me(h hr)æ,(h.) *(;) et(h) in(h) cu(h)bí(h)cu(h)lum(h) ge(h)ne(h)trí(h)cis(h) me(f)æ.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Hymnus Laudes]
Ad sacros virgo thálamos anhélans
Núptias cælo celebráre gestit,
Et piis votis nímium morántem
Próvocat horam.
_
Ægra cum languet, maniféstus adstat
Cǽlitum turma comitánte Christus,
Atque divíni récreat jacéntem
Lúmine vultus.
_
Surge, conclámat, soror atque sponsa,
En tibi pando penetrále cordis,
Ut triumpháli reseráta scandas
Sídera curru.
_
Ista vox omnes pénetrat medúllas
Atque compáges ánimi resólvit:
Spíritus liber volat in reclúsa
Víscera Christi.
_
Régios Agni thálamos peténtem
Júbilans stipat súperum coróna,
Atque compléxus et amíca cantat
Óscula Sponsi.
_
Vírginum Sponsum, superúmque regem
Vírginum sanctæ célebrent choréæ,
Et sacram supplex Tríadem per ævum
Orbis adóret.
Amen.

[Ant 2]
O digníssima * Christi sponsa, quam lux prophetíæ illustávit, zelus apostólicus inflammávit, láurea vírginum coronávit, divíni amóris incéndium consummávit.

[Ant Vespera 3] (rubrica divino aut rubrica cisterciensis aut rubrica Barroux)
Casta colúmba * nidíficans in cavérna macériæ sacri láteris Jesu Christi, mel suavíssimum de petra sugébat.;;109
Loquebátur Christus * ad diléctam Gertrúdem fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum.;;112
Beátæ Gertrúdis verba * divíni erant amóris jácula: lámpades ejus, lámpades ignis atque flammárum.;;121
Diléctæ ánimam * e cárcere córporis exeúntem accépit Christus in ulnas suas, et cor suum illi amánter apéruit.;;126

[Ant 3] (rubrica divino aut rubrica cisterciensis aut rubrica Barroux)
Apparuerunt * cæléstes spíritus de cælo descendéntes ad terram, qui Gertrúdem ad paradísi gáudia modulátis vócibus invitábant: Veni, veni dómina, quia te exspéctant cæli delíciæ, allelúia, allelúia.
