[AntMatutinumM]
Christus me misit, * ad istam provínciam, in qua non parvum pópulum aquisívi;;46
Ego si crucis * patíbulum expavéscerem, † crucis glóriam non prædicárem.;;60
Videns Andréas * crucem, cum gáudio dicébat: † Quia amátor tui semper fui, et desiderávi te amplécti, o bona crux.;;74

[Ant Matutinum 3N]
Unus ex duóbus, * qui secúti sunt Dóminum, erat Andréas, frater Simónis Petri, allelúja.

[Responsory4]
R. Cum vidísset beátus Andréas crucem, exclamávit et dixit: † Salve crux quámdiu fatigáris?
* Exspécta me sicut exspectásti Dóminum et magístrum meum.
V. O bona crux diu desideráta et jam concupiscénti ánimo præparáta.
R. Exspécta me sicut exspectásti Dóminum et magístrum meum.

[Responsory8]
R. Beátus Andréas de cruce clamábat, dicens: † Dómine Jesu Christe, magíster bone,
* Non júbeas me depóni de ista cruce, nisi prius accípias spíritum meum.
V. Quóniam tu es protéctor meus, Christe, † in manus tuas comméndo spíritum meum.
R. Non júbeas me depóni de ista cruce, nisi prius accípias spíritum meum.

[Responsory11]
R. Vir iste in pópulo suo mitíssimus appáruit, † sanctitáte autem et grátia plenus
* Iste est qui assídue orat pro pópulo et pro civitáte ista.
V. Pro eo, ut me dilígerent, detrahébant mihi: † ego autem orábam.
R. Iste est qui assídue orat pro pópulo et pro civitáte ista.

[Responsory12]
R. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis, dum pendéret in cruce, † dignum sibi computávit Mártyrem, quem vocábit Apóstolum, dum esset in mari
* Et ídeo amícus Dei appellátus est.
V. Andréas, Christi fámulus, dignus Dei Apóstolus, germánus Petri, et is possessióne sócius.
R. Et ídeo amícus Dei appellátus est.

[Ant Vespera 3] (nisi rubrica cisterciensis)
@Sancti/11-30:Ant Vespera:s/\.$/.;;109/m s/\.$/.;;112/m s/\.$/.;;115/m s/\.$/.;;138/m
