[Ant Matutinum 3N]
Jerúsalem, * Jerúsalem, quæ occídis prophétas, † et lápidas eos, qui ad te missi sunt.

[Responsory4]
R. Cum esset plenus Spíritu Sancto beátus Stéphanus, † inténdens in cælum vidit glóriam Dei,
* Et Jesum stantem a dextris Dei.
V. Et clamans voce magna dixit † Ecce vídeo cælos apértos.
R. Et Jesum stantem a dextris Dei.

[Responsory8]
R. Surrexérunt quidam de synagóga, disputántes cum Stéphano,
* Et non póterunt resístere sapiéntiæ et Spirítui qui loquebátur.
V. Commovérunt ítaque plebem, † et concurréntes rapuérunt eum, et adduxérunt in concílium.
R. Et non póterunt resístere sapiéntiæ et Spirítui qui loquebátur.

[Responsory11]
R. Hestérna die Dóminus natus est in terris, ut Stéphanus nascerétur in cælis: † ingréssus est Dóminus mundum,
* Ut Stéphanus ingrederétur in cælum.
V. Heri enim rex noster trábea carnis indútus, † de aula úteri virginális egrédiens visitáre dignátus est mundum.
R. Ut Stéphanus ingrederétur in cælum.

[Responsory12]
R. Sepeliérunt Stéphanum viri timoráti, † et fecérunt planctum magnum super eum.
* Facta est persecútio magna advérsus Ecclésiam, quæ erat Jerosólymis.
V. Saulus autem conséntiens neci ejus, devastábat Ecclésiam.
R. Facta est persecútio magna advérsus Ecclésiam, quæ erat Jerosólymis.
