[Ant Matutinum 3N]
Dedit * illi Dóminus claritátem ætérnam, † et nómine ætérno hæreditábit illum.

[Responsory4]
R. Ecce puer meus quem elégi, dicit Dóminus, † eléctus meus
* Complácuit sibi in illo ánimæ meæ.
V. Pósui super eum spíritum meum, † judícium géntibus nuntiábit.
R. Complácuit sibi in illo ánimæ meæ.

[Responsory8]
R. Cibávit illum pane vitæ et intelléctus † et aqua sapiéntiæ salutáris potávit eum.
* Et exaltávit eum apud próximos suos.
V. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus, † et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
R. Et exaltávit eum apud próximos suos.

[Responsory11]
R. Virgo est eléctus a Dómino atque inter céteros magis diléctus, † qui supra pectus ejus recúmbens Evangélii fluénta de ipso sacro domínici péctoris fonte potávit,
* Et verbi Dei grátiam in toto terrárum orbe diffúdit.
V. Spíritus sancti grátia inebriátus, † céteris áltius divinitátis patefécit arcána.
R. Et verbi Dei grátiam in toto terrárum orbe diffúdit.

[Responsory12]
R. Sic eum volo manére, donec véniam:
* Quid ad te, tu me séquere.
V. Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit ad Jesum: † Dómine hic autem quid?
R. Quid ad te, tu me séquere.
