[Lectio1]
De Parábolis Salomónis
!Prov 16:1-5
1 Hóminis est ánimam præparáre, et Dómini gubernáre linguam. 
2 Omnes viæ hóminis patent óculis ejus: spirítuum ponderátor est Dóminus. 
3 Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. 
4 Univérsa propter semetípsum operátus est Dóminus, ímpium quoque ad diem malum.  
5 Abominátio Dómini est omnis árrogans, étiam si manus ad manum fúerit, non est ínnocens.

[Lectio2]
!Prov 16:5-9
5 Inítium viæ bonæ fácere justítiam, accépta est autem apud Deum magis quam immoláre hóstias. 
6 Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.  
7 Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque ejus convértet ad pacem. 
8 Mélius est parum cum justítia, quam multi fructus cum iniquitáte. 
9 Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus ejus.

[Lectio3]
!Prov 16:10-15
10 Divinátio in lábiis regis, in judício non errábit os ejus. 
11 Pondus et statéra judícia Dómini sunt, et ópera ejus omnes lápides sácculi.  
12 Abominábiles regi qui agunt ímpie, quóniam justítia firmátur sólium. 
13 Volúntas regum lábia justa, qui recta lóquitur diligétur. 
14 Indignátio regis núntii mortis, et vir sápiens placábit eam. 
15 In hilaritáte vultus regis vita, et cleméntia ejus quasi imber serótinus.
