[Lectio1]
De libro Sapiéntiæ
!Sap 6:1-5
1 Mélior est sapiéntia quam vires, et vir prudens quam fortis. 
2 Audíte ergo, reges, et intellégite; díscite, júdices fínium terræ; 
3 præbéte aures, vos qui continétis multitúdines et placétis vobis in turbis natiónum;
4 quóniam data est a Dómino potéstas vobis, et virtus ab Altíssimo, qui interrogábit ópera vestra et cogitatiónes scrutábitur; 
5 quóniam, cum essétis minístri regni illíus, non recte judicástis nec custodístis legem justítiæ neque secúndum voluntátem Dei ambulástis.

[Lectio2]
!Sap 6:6-9
6 Horrénde et cito apparébit vobis, quóniam judícium duríssimum his qui præsunt fiet. 
7 Exíguo enim concéditur misericórdia; poténtes autem poténter torménta patiéntur;
8 non enim súbtrahet persónam cujúsquam Deus nec verébitur magnitúdinem cujúsquam; quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et æquáliter cura est illi de ómnibus; 
9 fortióribus autem fórtior instat cruciátio.

[Lectio3]
!Sap 6:10-13
10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermónes mei, ut discátis sapiéntiam et non excidátis. 
11 Qui enim custodíerint justa juste, justificabúntur; et, qui didícerint ista, invénient quid respóndeant. 
12 Concupíscite ergo sermónes meos, dilígite illos et habébitis disciplínam. 
13 Clara est, et quæ numquam marcéscit, sapiéntia: et fácile vidétur ab his qui díligunt eam, et invenítur ab his qui quærunt illam.
