[Ant 1]
Cum audísset Job * nuntiórum verba, sustínuit patiénter, et ait: Si bona suscépimus de manu Dómini, mala autem quare non sustineámus? In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis, neque stultum áliquid contra Deum locútus est.

[Responsory1]
R. Si bona suscépimus de manu Dei, mala autem quare non sustineámus? 
* Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.
V. Nudus egréssus sum de útero matris meæ et nudus revértar illuc.
R. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.

[Responsory2]
R. Antequam cómedam, suspíro, et tamquam inundántes aquæ sic rugítus meus; quia timor, quem timébam, evénit mihi, et quod verébar áccidit. Nonne dissimulávi? nonne sílui? nonne quiévi? 
* Et venit super me indignátio.
V. Ecce non est auxílium mihi in me, et necessárii quoque mei recessérunt a me.
R. Et venit super me indignátio.

[Responsory3]
R. Quare detraxístis sermónibus veritátis? ad increpándum verba compónitis et subvértere nitímini amícum vestrum: 
* Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.
V. Quod justum est, judicáte; et non inveniétis in lingua mea iniquitátem.
R. Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.
&Gloria
R. Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.

[Responsory4]
R. Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est: 
* Meménto mei, Dómine, quóniam ventus est vita mea.
V. Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe.
R. Meménto mei, Dómine, quóniam ventus est vita mea.

[Responsory5]
R. Páucitas diérum meórum finiétur brevi; dimítte me, Dómine, ut plangam páululum dolórem meum, 
* Antequam vadam ad terram tenebrósam et opértam mortis calígine.
V. Manus tuæ, Dómine, fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu; et sic repénte præcípitas me?
R. Antequam vadam ad terram tenebrósam et opértam mortis calígine.

[Responsory6]
R. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua: manum tuam longe fac a me, 
* Et formído tua non me térreat.
V. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me.
R. Et formído tua non me térreat.
&Gloria
R. Et formído tua non me térreat.

[Responsory7]
R. Quis mihi tríbuat, ut in inférno prótegas me et abscóndas me, donec pertránseat furor tuus, Dómine, nisi tu, qui solus es Deus? 
* Et constítuas mihi tempus, in quo recordéris mei?
V. Numquid sicut dies hóminis dies tui, ut quæras iniquitátem meam; cum sit nemo, qui de manu tua possit erúere.
R. Et constítuas mihi tempus, in quo recordéris mei?
