[Lectio1]
De libro Job
!Job 7:1-4
1 Milítia est vita hóminis super terram, et sicut dies mercenárii, dies ejus. 
2 Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercenárius præstolátur finem óperis sui, 
3 sic et ego hábui menses vácuos et noctes laboriósas enumerávi mihi. 
4 Si dormíero, dicam: Quando consúrgam? Et rursum exspectábo vésperam, et replébor dolóribus usque ad ténebras.

[Lectio2]
!Job 7:5-8
5 Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est.
6 Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe. 
7 Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus ut vídeat bona. 
8 Nec aspíciet me visus hóminis; óculi tui in me, et non subsístam.

[Lectio3]
!Job 7:9-12
9 Sicut consúmitur nubes, et pertránsit, sic qui descénderit ad ínferos non ascéndet; 
10 nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus ejus. 
11 Quaprópter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatióne spíritus mei, confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ. 
12 Numquid mare ego sum aut cetus, quia circumdedísti me cárcere?
