[Ant 1]
Ne reminiscáris, * Dómine, delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis.

[Responsory1]
R. Peto, Dómine, ut de vínculo impropérii hujus absólvas me, aut certe désuper terram erípias me: 
* Ne reminiscáris delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis: quia éruis sustinéntes te, Dómine.
V. Omnia enim judícia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ misericórdia et véritas: et nunc, Dómine, meménto mei.
R. Ne reminiscáris delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis: quia éruis sustinéntes te, Dómine.

[Responsory2]
R. Omni témpore bénedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dírigat, 
* Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.
V. Inquíre ut fácias quæ plácita sunt illi in veritáte, et in tota virtúte tua.
R. Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.

[Responsory3]
R. Memor esto, fili, quóniam páuperem vitam gérimus: 
* Habébis multa bona, si timúeris Deum.
V. In mente habéto eum, et cave nequándo prætermíttas præcépta ejus.
R. Habébis multa bona, si timúeris Deum.
&Gloria
R. Habébis multa bona, si timúeris Deum.

[Responsory4]
R. Sufficiébat nobis paupértas nostra, ut divítiæ computaréntur: numquam fuísset pecúnia ipsa, pro qua misísti fílium nostrum, 
* Báculum senectútis nostræ!
V. Heu me, fili mi, ut quid te mísimus peregrinári, lumen oculórum nostrórum?
R. Báculum senectútis nostræ!

[Responsory5]
R. Benedícite Deum cæli et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, 
* Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
V. Ipsum benedícite et cantáte illi: et enarráte ómnia mirabília ejus.
R. Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.

[Responsory6]
R. Tempus est ut revértar ad eum qui misit me; 
* Vos autem benedícite Deum, et enarráte ómnia mirabília ejus.
V. Confitémini ei coram ómnibus vivéntibus, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
R. Vos autem benedícite Deum, et enarráte ómnia mirabília ejus.
&Gloria
R. Vos autem benedícite Deum, et enarráte ómnia mirabília ejus.

[Responsory7]
R. Tribulatiónes civitátum audívimus, quas passæ sunt, et defécimus: timor et hebetúdo mentis cécidit super nos et super líberos nostros: ipsi montes nolunt recípere fugam nostram: 
* Dómine, miserére.
V. Peccávimus cum pátribus nostris, injúste égimus, iniquitátem fécimus.
R. Dómine, miserére.
