[Lectio1]
De libro Tobíæ
!Tob 2:19-21
19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrínum cotídie, et de labóre mánuum suárum victum, quem cónsequi póterat, deferébat. 
20 Unde factum est ut hædum caprárum accípiens detulísset domi;
21 cujus cum vocem balántis vir ejus audísset, dixit: Vidéte, ne forte furtívus sit; réddite eum dóminis suis, quia non licet nobis aut édere ex furto áliquid aut contíngere.

[Lectio2]
!Tob 2:22-23; 3:1-3
22 Ad hæc uxor ejus iráta respóndit: Maniféste vana facta est spes tua et eleemósynæ tuæ modo apparuérunt. 
23 Atque his et áliis hujuscémodi verbis exprobrábat ei. 
1 Tunc Tobías ingémuit et cœpit oráre cum lácrimis, 
2 dicens: Justus es, Dómine, et ómnia judícia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ misericórdia, et véritas, et judícium. 
3 Et nunc, Dómine, memor esto mei, et ne vindíctam sumas de peccátis meis, neque reminiscáris delícta mea, vel paréntum meórum.

[Lectio3]
!Tob 3:4-6
4 Quóniam non obedívimus præcéptis tuis, ídeo tráditi sumus in direptiónem, et captivitátem, et mortem, et in fábulam, et in impropérium ómnibus natiónibus, in quibus dispersísti nos. 
5 Et nunc, Dómine, magna judícia tua, quia non égimus secúndum præcépta tua et non ambulávimus sincériter coram te.
6 Et nunc, Dómine, secúndum voluntátem tuam fac mecum, et prǽcipe in pace récipi spíritum meum; éxpedit enim mihi mori magis quam vívere.
