[Lectio1]
De libro Esther
!Esth 3:1-3
1 Post hæc rex Assuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag, et pósuit sólium ejus super omnes príncipes quos habébat. 
2 Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua et adorábant Aman; sic enim præcéperat eis imperátor. Solus Mardochǽus non flectébat genu neque adorábat eum. 
3 Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant: Cur præter céteros non obsérvas mandátum regis?

[Lectio2]
!Esth 3:4-6
4 Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman scire cupiéntes utrum perseveráret in senténtia; díxerat enim eis se esse Judǽum. 
5 Quod cum audísset Aman et experiménto probásset quod Mardochǽus non flécteret sibi genu nec se adoráret, irátus est valde
6 et pro níhilo duxit in unum Mardochǽum míttere manus suas.

[Lectio3]
!Esth 3:6-7
6 Audíerat enim quod esset gentis Judǽæ, magísque vóluit omnem Judæórum, qui erant in regno Assuéri, pérdere natiónem. 
7 Mense primo, cujus vocábulum est Nisan, anno duodécimo regni Assuéri, missa est sors in urnam, quæ Hebráice dícitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæórum debéret intérfici; et exívit mensis duodécimus qui vocátur Adar.
