[Lectio1]
De libro secúndo Machabæórum
!2 Mac 2:1-3
1 Invenítur autem in descriptiónibus Jeremíæ prophétæ, quod jussit eos ignem accípere qui transmigrábant, ut significátum est, et ut mandávit transmigrátis,
2 et dedit illis legem, ne oblivisceréntur præcépta Dómini, et ut non exerrárent méntibus, vidéntes simulácra áurea et argéntea, et ornaménta eórum;
3 et ália hujúsmodi dicens, hortabátur ne legem amovérent a corde suo.

[Lectio2]
!2 Mac 2:4-6
4 Erat autem in ipsa scriptúra, quómodo tabernáculum et arcam jussit prophéta, divíno respónso ad se facto, comitári secum, úsquequo éxiit in montem, in quo Móyses ascéndit, et vidit Dei hereditátem. 
5 Et véniens ibi Jeremías, invénit locum spelúncæ: et tabernáculum, et arcam, et altáre incénsi íntulit illuc, et óstium obstrúxit. 
6 Et accessérunt quidam simul, qui sequebántur, ut notárent sibi locum: et non potuérunt inveníre.

[Lectio3]
!2 Mac 2:7-9
7 Ut autem cognóvit Jeremías, culpans illos dixit: quod ignótus erit locus, donec cóngreget Deus congregatiónem pópuli, et propítius fiat; 
8 et tunc Dóminus osténdet hæc, et apparébit majéstas Dómini, et nubes erit, sicut et Móysi manifestabátur, et sicut, cum Sálomon pétiit ut locus sanctificarétur magno Deo, manifestábat hæc;
9 magnífice étenim sapiéntiam tractábat: et ut sapiéntiam habens, óbtulit sacrifícium dedicatiónis et consummatiónis templi.
