[Lectio1]
De libro secúndo Machabæórum
!2 Mac 3:1-4
1 Igitur, cum sancta cívitas habitarétur in omni pace, leges étiam adhuc óptime custodiréntur, propter Oníæ pontíficis pietátem, et ánimos ódio habéntes mala, 
2 fiébat ut et ipsi reges et príncipes locum summo honóre dignum dúcerent, et templum máximis munéribus illustrárent:
3 ita ut Seléucus Asiæ rex de reddítibus suis præstáret omnes sumptus ad ministérium sacrificiórum pertinéntes. 
4 Simon autem de tribu Bénjamin, præpósitus templi constitútus, contendébat, obsisténte sibi príncipe sacerdótum, iníquum áliquid in civitáte molíri.

[Lectio2]
!2 Mac 3:5-8
5 Sed, cum víncere Oníam non posset, venit ad Apollónium Tharsǽæ fílium, qui eo témpore erat dux Cælesýriæ et Phœnícis:
6 et nuntiávit ei pecúniis innumerabílibus plenum esse ærárium Jerosólymis, et commúnes cópias imménsas esse, quæ non pértinent ad ratiónem sacrificiórum; esse autem possíbile sub potestáte regis cádere univérsa. 
7 Cumque retulísset ad regem Apollónius de pecúniis quæ delátæ erant, ille accítum Heliodórum, qui erat super negótia ejus, misit cum mandátis, ut prædíctam pecúniam transportáret. 
8 Statímque Heliodórus iter est aggréssus, spécie quidem quasi per Cœlesýriam et Phœnícen civitátes esset peragratúrus, re vera autem regis propósitum perfectúrus.

[Lectio3]
!2 Mac 3:9-12
9 Sed, cum venísset Jerosólymam, et benígne a summo sacerdóte in civitáte esset excéptus, narrávit de dato indício pecuniárum, et cujus rei grátia adésset, apéruit; interrogábat autem si vere hæc ita essent. 
10 Tunc summus sacérdos osténdit depósita esse hæc, et victuália viduárum et pupillórum;
11 quædam vero esse Hircáni Tobíæ viri valde eminéntis, in his quæ detúlerat ímpius Simon: univérsa autem argénti talénta esse quadragínta, et auri ducénta:
12 décipi vero eos qui credidíssent loco et templo, quod per univérsum mundum honorátur, pro sui veneratióne et sanctitáte, omníno impossíbile esse.
