[Lectio1]
De libro secúndo Machabæórum
!2 Mac 15:7-11
7 Machabǽus autem semper confidébat cum omni spe auxílium sibi a Deo affutúrum:
8 et hortabátur suos ne formidárent ad advéntum natiónum, sed in mente habérent adjutória sibi facta de cælo, et nunc sperárent ab Omnipoténte sibi affutúram victóriam.
9 Et allocútus eos de lege et prophétis, ádmonens étiam certámina quæ fécerant prius, promptióres constítuit eos:
10 et ita ánimis eórum eréctis simul ostendébat géntium falláciam, et juramentórum prævaricatiónem.
11 Síngulos autem illórum armávit, non clípei et hastæ munitióne, sed sermónibus óptimis et exhortatiónibus, expósito digno fide sómnio, per quod univérsos lætificávit.

[Lectio2]
!2 Mac 15:12-16
12 Erat autem hujuscémodi visus: Oníam, qui fúerat summus sacérdos, virum bonum et benígnum, verecúndum visu, modéstum móribus, et elóquio decórum, et qui a púero in virtútibus exercitátus sit, manus protendéntem oráre pro omni pópulo Judæórum.
13 Post hoc apparuísse et álium virum ætáte et glória mirábilem, et magni decóris habitúdine circa illum.
14 Respondéntem vero Oníam dixísse: Hic est fratrum amátor, et pópuli Israël: hic est qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte, Jeremías prophéta Dei.
15 Extendísse autem Jeremíam dextram, et dedísse Judæ gládium áureum, dicéntem:
16 Accipe sanctum gládium munus a Deo, in quo deícies adversários pópuli mei Israël.

[Lectio3]
!2 Mac 15:17-19
17 Exhortáti ítaque Judæ sermónibus bonis valde, de quibus extólli posset ímpetus, et ánimi júvenum confortári, statuérunt dimicáre et conflígere fórtiter: ut virtus de negótiis judicáret, eo quod cívitas sancta et templum periclitaréntur.
18 Erat enim pro uxóribus et fíliis, itémque pro frátribus et cognátis, minor sollicitúdo: máximus vero et primus pro sanctitáte timor erat templi.
19 Sed et eos qui in civitáte erant, non mínima sollicitúdo habébat pro his qui congressúri erant.
