[Lectio1]
De Ezechiéle Prophéta
!Ezek 13:1-6
1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: 
2 Fili hóminis, vaticináre ad prophétas Israël, qui prophétant, et dices prophetántibus de corde suo: Audíte verbum Dómini.
3 Hæc dicit Dóminus Deus: Væ prophétis insipiéntibus, qui sequúntur spíritum suum, et nihil vident! 
4 Quasi vulpes in desértis prophétæ tui, Israël, erant. 
5 Non ascendístis ex advérso, neque opposuístis murum pro domo Israël, ut starétis in prǽlio in die Dómini. 
6 Vident vana, et divínant mendácium, dicéntes: Ait Dóminus, cum Dóminus non míserit eos, et perseveravérunt confirmáre sermónem.

[Lectio2]
!Ezek 13:7-10
7 Numquid non visiónem cassam vidístis, et divinatiónem mendácem locúti estis, et dícitis: Ait Dóminus, cum ego non sim locútus? 
8 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia locúti estis vana, et vidístis mendácium, ídeo ecce ego ad vos, dicit Dóminus Deus. 
9 Et erit manus mea super prophétas, qui vident vana et divínant mendácium: in consílio pópuli mei non erunt, et in scriptúra domus Israël non scribéntur, nec in terram Israël ingrediéntur, et sciétis quia ego Dóminus Deus. 
10 Eo quod decéperint pópulum meum, dicéntes: Pax, et non est pax, et ipse ædificábat paríetem, illi autem liniébant eum luto absque páleis.

[Lectio3]
!Ezek 13:11-14
11 Dic ad eos qui líniunt absque temperatúra, quod casúrus sit; erit enim imber inúndans et dabo lápides prægrándes désuper irruéntes et ventum procéllæ dissipántem. 
12 Síquidem ecce cécidit páries; numquid non dicétur vobis: Ubi est litúra quam linístis? 
13 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Et erúmpere fáciam spíritum tempestátum in indignatióne mea, et imber inúndans in furóre meo erit, et lápides grandes in ira in consumptiónem,
14 et déstruam paríetem, quem linístis absque temperaménto.
