[Lectio1]
De Osée Prophéta
!Osee 4:1-3
1 Audíte verbum Dómini, fílii Israël, quia judícium Dómino cum habitatóribus terræ: non est enim véritas, et non est misericórdia, et non est sciéntia Dei in terra.
2 Maledíctum, et mendácium, et homicídium, et furtum, et adultérium inundavérunt, et sanguis sánguinem tétigit.
3 Propter hoc lugébit terra, et infirmábitur omnis qui hábitat in ea, in béstia agri, et in vólucre cæli; sed et pisces maris congregabúntur.

[Lectio2]
!Osee 4:4-6
4 Verúmtamen unusquísque non júdicet, et non arguátur vir: pópulus enim tuus sicut hi qui contradícunt sacerdóti.
5 Et córrues hódie, et córruet étiam prophéta tecum. Nocte tacére feci matrem tuam.
6 Contícuit pópulus meus, eo quod non habúerit sciéntiam: quia tu sciéntiam repulísti, repéllam te, ne sacerdótio fungáris mihi; et oblíta es legis Dei tui, oblivíscar filiórum tuórum et ego.

[Lectio3]
!Osee 4:7-10
7 Secúndum multitúdinem eórum sic peccavérunt mihi: glóriam eórum in ignomíniam commutábo.
8 Peccáta pópuli mei cómedent, et ad iniquitátem eórum sublevábunt ánimas eórum.
9 Et erit sicut pópulus, sic sacérdos; et visitábo super eum vias ejus, et cogitatiónes ejus reddam ei.
10 Et cómedent, et non saturabúntur; fornicáti sunt, et non cessavérunt: quóniam Dóminum dereliquérunt in non custodiéndo.
