[Lectio1]
Incipit Nahum Prophéta
!Nah 1:1-4
1 Onus Nínive. Liber visiónis Nahum Elcesǽi. 
2 Deus æmulátor et ulcíscens Dóminus, ulcíscens Dóminus, et habens furórem; ulcíscens Dóminus in hostes suos, et iráscens ipse inimícis suis. 
3 Dóminus pátiens, et magnus fortitúdine, et mundans non fáciet innocéntem; Dóminus in tempestáte et túrbine viæ ejus, et nébulæ pulvis pedum ejus; 
4 íncrepans mare, et exsíccans illud, et ómnia flúmina ad desértum dedúcens.

[Lectio2]
!Nah 1:4-6
4 Infirmátus est Basan et Carmélus, et flos Líbani elánguit, 
5 montes commóti sunt ab eo, et colles desoláti sunt: et contrémuit terra a fácie ejus, et orbis et omnes habitántes in eo. 
6 Ante fáciem indignatiónis ejus quis stabit? et quis resístet in ira furóris ejus? Indignátio ejus effúsa est ut ignis, et petræ dissolútæ sunt ab eo.

[Lectio3]
!Nah 1:7-10
7 Bonus Dóminus, et confórtans in die tribulatiónis, et sciens sperántes in se. 
8 Et in dilúvio prætereúnte consummatiónem fáciet loci ejus, et inimícos ejus persequéntur ténebræ. 
9 Quid cogitátis contra Dóminum? Consummatiónem ipse fáciet; non consúrget duplex tribulátio. 
10 Quia, sicut spinæ se ínvicem complectúntur, sic convívium eórum páriter potántium: consuméntur quasi stípula ariditáte plena.
