[Lectio1]
@Tempora/Adv2-2::s/-2/-6/
@Tempora/Adv2-2:Lectio2:2-5

[Lectio2]
!Isa 14:7-11
7 Conquiévit et síluit omnis terra, gavísa est et exsultávit:
8 abiétes quoque lætátæ sunt super te, et cedri Líbani: ex quo dormísti, non ascéndet qui succídat nos.
9 Inférnus subter conturbátus est in occúrsum advéntus tui: suscitávit tibi gigántes. Omnes príncipes terræ surrexérunt de sóliis suis, omnes príncipes natiónum.
10 Univérsi respondébunt, et dicent tibi: Et tu vulnerátus es sicut et nos, nostri símilis efféctus es.
11 Detrácta est ad ínferos supérbia tua, cóncidit cadáver tuum: subter te sternétur tínea, et operiméntum tuum erunt vermes.

[Lectio3]
@Tempora/Adv2-2:Lectio3:s/-15/-17/
16 qui te víderint, ad te inclinabúntur, teque prospícient: Numquid iste est vir qui conturbávit terram, qui concússit regna,
17 qui pósuit orbem desértum, et urbes ejus destrúxit, vinctis ejus non apéruit cárcerem?
