[Lectio3]
Quo modo fiet istud; quoniam virum non cognovi? Incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. Virginem parere, divini est signum mysterii, non humani. Denique, accipe, inquit, tibi signum: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium. Legerat hoc Maria, ideo credidit futurum: sed quomodo fieret, ante non legerat; non enim quemadmodum fieret, vel tanto prophetae fuerat revelatum. Tanti namque mandati mysterium non hominis fuit, sed angeli ore promendum. Hodie primum auditur: Spiritus sanctus superveniet in te. Et auditur, et creditur. Denique: Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.  Vide humilitatem, vide devotionem, ancillam se dicit Domini, quae mater eligitur: nec repentino exaltata promisso est, simul ancillam dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quae faceret quod juberetur.
