[Ant 1]
Suscépit Deus * Israël, púerum suum: sicut locútus est ad Abraham, et semen ejus usque in sǽculum.

[Oratio]
{(c3) Om(h)ní(h)pot(h)ens(h) sem(h)pi(h)tér(h)ne(h) De(h)us,(h) qui(h) cæ(h)lés(h)ti(h)a(h) si(h)mul(h) et(h) ter(h)ré(h)na(h) mo(h)de(h)rá(h)ris:(f.) †(,) sup(h)pli(h)ca(h)ti(h)ó(h)nes(h) pó(h)pu(h)li(h) tu(h)i(h) cle(h)mén(h)ter(g) ex(f)áu(h hr)di;(h.) *(;) et(h) pa(h)cem(h) tu(h)am(h) nos(h)tris(h) con(h)cé(h)de(h) tem(h)pó(h)ri(dr)bus.(d.) (::)}
$Per Dominum.

[Responsory1]
R. Dómine, ne in ira tua árguas me, neque in furóre tuo corrípias me: 
* Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum.
V. Timor et tremor venérunt super me, et contexérunt me ténebræ.
R. Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum.

[Responsory2]
R. Deus, qui sedes super thronum, et júdicas æquitátem, esto refúgium páuperum in tribulatióne: 
* Quia tu solus labórem et dolórem consíderas.
V. Tibi enim derelíctus est pauper, pupíllo tu eris adjútor.
R. Quia tu solus labórem et dolórem consíderas.

[Responsory3]
R. A dextris est mihi Dóminus, ne commóvear: 
* Propter hoc dilatátum est cor meum, et exsultávit lingua mea.
V. Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei.
R. Propter hoc dilatátum est cor meum, et exsultávit lingua mea.
&Gloria
R. Propter hoc dilatátum est cor meum, et exsultávit lingua mea.

[Responsory4]
R. Notas mihi fecísti, Dómine, vias vitæ: 
* Adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
V. Tu es qui restítues hereditátem meam mihi.
R. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

[Responsory5]
R. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum,
* Et refúgium meum.
V. Liberátor meus, Deus meus, adjútor meus.
R. Et refúgium meum.

[Responsory6]
R. Dómini est terra, et plenitúdo ejus: 
* Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
V. Ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit illam.
R. Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
&Gloria
R. Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.

[Responsory7]
R. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam:
* Deus meus, in te confído, non erubéscam.
V. Custódi ánimam meam, et éripe me.
R. Deus meus, in te confído, non erubéscam.

[Ant 2]
Núptiæ factæ sunt * in Cana Galilǽæ, et erat ibi Jesus cum María matre sua.

[Ant 3]
Deficiénte vino, * jussit Jesus impléri hýdrias aqua, quæ in vinum convérsa est, allelúja.
