[Responsory1]
R. Misericórdiam et judícium cantábo tibi, Dómine: 
* Psallam et intéllegam in via immaculáta, quando vénies ad me.
V. Perambulábam in innocéntia cordis mei, in médio domus meæ.
R. Psallam et intéllegam in via immaculáta, quando vénies ad me.

[Responsory2]
R. Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat: 
* Quia non spernis, Deus, preces páuperum.
V. Fiant aures tuæ intendéntes in oratiónem servi tui.
R. Quia non spernis, Deus, preces páuperum.

[Responsory3]
R. Velóciter exáudi me, Deus, 
* Quia defecérunt sicut fumus dies mei: 
* Tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
V. Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui.
R. Quia defecérunt sicut fumus dies mei.
&Gloria
R. Tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
