[Lectio1]
De epístola ad Titum
!Titus 2:15; 3:1-2
15 Hæc lóquere, et exhortáre, et árgue cum omni império. Nemo te contémnat.
1 Admone illos princípibus, et potestátibus súbditos esse, dicto obedíre, ad omne opus bonum parátos esse:
2 néminem blasphemáre, non litigiósos esse, sed modéstos, omnem ostendéntes mansuetúdinem ad omnes hómines.

[Lectio2]
!Titus 3:3-7
3 Erámus enim aliquándo et nos insipiéntes, incréduli, errántes, serviéntes desidériis, et voluptátibus váriis, in malítia et invídia agéntes, odíbiles, odiéntes ínvicem.
4 Cum autem benígnitas et humánitas appáruit Salvatóris nostri Dei,
5 non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti,
6 quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum Salvatórem nostrum:
7 ut justificáti grátia ipsíus, hærédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ.

[Lectio3]
!Titus 3:8-11
8 Fidélis sermo est: et de his volo te confirmáre: ut curent bonis opéribus præésse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utília homínibus.
9 Stultas autem quæstiónes, et genealógias, et contentiónes, et pugnas legis devíta: sunt enim inútiles, et vanæ.
10 Hæréticum hóminem post unam et secúndam correptiónem devíta:
11 sciens quia subvérsus est, qui ejúsmodi est, et delínquit, cum sit próprio judício condemnátus.
