[Lectio1]
De Epístola ad Hebrǽos
!Heb 4:1-3
1 Timeámus ergo ne forte relícta pollicitatióne introeúndi in réquiem ejus, existimétur áliquis ex vobis deésse.
2 Etenim et nobis nuntiátum est, quemádmodum et illis: sed non prófuit illis sermo audítus, non admístus fídei ex iis quæ audiérunt.
3 Ingrediémur enim in réquiem, qui credídimus: quemádmodum dixit: Sicut jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam: et quidem opéribus ab institutióne mundi perféctis.

[Lectio2]
!Heb 4:4-7
4 Dixit enim in quodam loco de die séptima sic: Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis.
5 Et in isto rursum: Si introíbunt in réquiem meam.
6 Quóniam ergo súperest introíre quosdam in illam, et ii, quibus prióribus annuntiátum est, non introiérunt propter incredulitátem:
7 íterum términat diem quemdam, Hódie, in David dicéndo, post tantum témporis, sicut supra dictum est: Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra.

[Lectio3]
!Heb 4:8-12
8 Nam si eis Jesus réquiem præstitísset, numquam de ália loquerétur, posthac, die.
9 Itaque relínquitur sabbatísmus pópulo Dei.
10 Qui enim ingréssus est in réquiem ejus, étiam ipse requiévit ab opéribus suis, sicut a suis Deus.
11 Festinémus ergo íngredi in illam réquiem: ut ne in idípsum quis íncidat incredulitátis exémplum.
12 Vivus est enim sermo Dei, et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti: et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus: compágum quoque ac medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
