[Lectio1]
De Epístola ad Hebrǽos
!Heb 6:1-3
1 Quaprópter intermitténtes inchoatiónis Christi sermónem, ad perfectióra ferámur, non rursum jaciéntes fundaméntum pœniténtiæ ab opéribus mórtuis, et fídei ad Deum,
2 baptísmatum doctrínæ, impositiónis quoque mánuum, ac resurrectiónis mortuórum, et judícii ætérni.
3 Et hoc faciémus, si quidem permíserit Deus.

[Lectio2]
!Heb 6:4-6
4 Impossíbile est enim eos qui semel sunt illumináti, gustavérunt étiam donum cæléste, et partícipes facti sunt Spíritus Sancti,
5 gustavérunt nihilóminus bonum Dei verbum, virtutésque sǽculi ventúri,
6 et prolápsi sunt; rursus renovári ad pœniténtiam, rursum crucifigéntes sibimetípsis Fílium Dei, et osténtui habéntes.

[Lectio3]
!Heb 6:7-10
7 Terra enim sæpe veniéntem super se bibens imbrem, et génerans herbam opportúnam illis, a quibus cólitur, áccipit benedictiónem a Deo:
8 próferens autem spinas ac tríbulos, réproba est, et maledícto próxima: cujus consummátio in combustiónem.
9 Confídimus autem de vobis dilectíssimi melióra, et vicinióra salúti: tamétsi ita lóquimur.
10 Non enim injústus Deus, ut obliviscátur óperis vestri, et dilectiónis, quam ostendístis in nómine ipsíus, qui ministrástis sanctis, et ministrátis.
