[Lectio1]
De Epístola ad Hebrǽos
!Heb 11:1-4
1 Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium.
2 In hac enim testimónium consecúti sunt senes.
3 Fide intellígimus aptáta esse sǽcula verbo Dei: ut ex invisibílibus visibília fíerent.
4 Fide plúrimam hóstiam Abel, quam Cain, óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse justus, testimónium perhibénte munéribus ejus Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur.

[Lectio2]
!Heb 11:5-7
5 Fide Henoch translátus est ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus: ante translatiónem enim testimónium hábuit placuísse Deo.
6 Sine fide autem impossíbile est placére Deo. Crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est, et inquiréntibus se remunerátor sit.
7 Fide Noe respónso accépto de iis quæ adhuc non videbántur, métuens aptávit arcam in salútem domus suæ, per quam damnávit mundum: et justítiæ, quæ per fidem est, hæres est institútus.

[Lectio3]
!Heb 11:8-10
8 Fide qui vocátur Abraham obedívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hæreditátem: et éxiit, nésciens quo iret.
9 Fide demorátus est in terra repromissiónis, tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Isaac et Jacob cohærédibus repromissiónis ejúsdem.
10 Exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem: cujus ártifex et cónditor Deus.
